Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

de nonalium frugum proventu possumus dicere. Ex hiis autem Magochyus venditionem fecit, ut in extractu est annotatum. De dica comitatuum Zarand, Bekes, Zolnok exteriőr, Chongrad, Clianad et Orodiensi, anno 1555 in duobus terminis per denarios 50 a singulis portis, exacti fl. 4046 d. 50. Sólet praeterea colonis pertinentiarum arcis necessitate exigente imponi taxa extraordinaria, quae nunc maiorem, nunc vero minorem summám conficit. Pro anno 1556 fecit fl. 815 d. 50. Geterum Dominus Kerecheny anno proxime praeterito exactione facta, ut auditur, satis dura, pro primo termino a portis numero 7635, ac pro secundo a portis 7438 per florenum unum et denarios decem a singulis portis exigendo, de praemissis comitatibus per dicatoris regestum comperitur collegisse fl. 16.580 d. 30. Item tertia pars de mancipiis et lucro militari, iuxta antiquam regni con­suetudinem, in regiam rationem percipienda est vei saltem propterea, ut habeat Sua Maiestas captivos, quorum permutatione, servitores suos bene meritos a Turcis redimat. Decimae Gywlam perceptae anno 1560. Comitatus Bekes. Decimae episcopatus Waradiensis. De decimis istius comitatus, ut praemissum est, anno 1560 provenerunt tritici Simandienses cub. 12173/ 4, ordei cub. 86. Comitatus Zolnok. Decimae episcopatus Waciensis. De hoc comitatu percepti sunt tritici Simandienses cub. 205, ordei cub. 39%. Comitatus Chongrad. Decimae episcopatus Waciensis. Provenerunt tritici Simandienses cub. 142%, ordei cub. 36. Comitatus Zarand. Decimae episcopatus Agriensis. De decimis istius comitatus percepti sunt tritici Simandienses cub. 293%, ordei cub. 130. Comitatus Chanadiensis. Decimae episcopatus Chanadiensis. Provenerunt tritici Simandienses cub. 377%, ordei cub. 96%. Comitatus Orodiensis. Decimae episcopatus Chanadiensis. Prcrvenerunt tritici Simandienses cub. 28%. Ordei cub. 4%. Summa facit tritici cubulos 2264%, ordei cubulos 392%. Decimae vinorum. Comitatus Zarandiensis. De decimis oppidi Mezth, non specificato numero vasorum, percepti scribuntur vini cub. 71% p. 1. De Jenew in vasis 9 vini cub. 317 p. 2. De Megyer in vasis 3 vini cub. 88% p. 1. De Felthoth in vasis 4 vini cub. 144. Comitatus Orodiensis. De Kowazy et Gyarak in vasis 4 percepti sunt vini cub. 106. De Radna in vasis duobus vini cub. 47% p. 2. De Paal Elesse in vas­culo 1 cub. 14. Summa facit vini cub. 783% p. 6. Beditus arcis Gyulae modo annexi in stipendia militum atque alias arcis solutiones computandi. Proventus arcis. Census ordinarius de anno 63 testante conscriptione dominorum com­missariorum flor. 864. Teloniorum in Bekes et Wadazi proventus, licet Magochius de anno 57 flor. 127 retulerit in rationes, tamen aestimantur fl. 100.

Next

/
Thumbnails
Contents