Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Quoniam vero omnibus et singulis militibus supra notatis eorumque centurionibus et waiwodis, nec non civibus et incolis cuiuscunque ordinis et dignitatis in hac nostra arce et oppido commorantibus serio commisimus, ut hunc Ladislaum Kerecheny pro supremo capitaneo et provisore nostro reco­gnoscant, reputent debitisque honoribusprosequantur, suis item dictis et mandatis omnibus licitis et honestis, signanter vero iis, quae ad incolumitatem eorum et conservationem huius loci spectare videntur, omnimode obediant. Proinde ipse inprimis centuriones, waywodas et milites universos iuramento constringere debebit, quod si ille e vivis excederet, ii arcem et oppidum nobis et Serenissimis liberis nostris regni nostri Hungarici regibus fideliter conservaturi sint atque cessuri, sine omni difficultate et tergiversatione, quandocunque ab eis repetietur. Deinde ipsius est officium praecavere, ne capitanei aut waiwodae, inscio et nolente ipso, de Gyula quoppiam discedant, nedűm per unum aut alterum mensem, ut eos hactenus fecisse constat, de ea abesse audeant. Haydones erran­tes et vagabundos non foveant, nec sine expressa venia et facultate ipsius supremi capitanei contra Türcos excurrere vei ad insidiandum illis quempiam emittere, vei eorum quicquam facere praesumant, quod authoritati et existimationi ipsius derogaret, quinimo in hoc nostro loco finitimo semper praesentes adsint, nec non exercitatos et bene instructos milites omni tempore pleno numero teneant, et alterius inter se vicibus die noctuque vigilent, et non colonos deditios, ut aliquandiu male observatum fűit, vigilare sinant. Dantes huic supremo capitaneo nostro plenam authoritatem in eos, qui secus facient animadvertendi iuxta qualitatem delicti, quod quisquam eorum in rebus similibus quandoque com­mittet, unico hoc excepto, ne hos nobis insciis amovere et licentiare possit. Quod autem ad plebeos milites attinet, damus supremo capitaneo nostro plenam authoritatem de mortuorum aut discedentium vei inhabilium loco alios conscribendi, dummodo id scitu rationistae nostri fiat, et dies, qua quisque discesserit, mortuusve aut exauthoratus et alias subrogatus sit, annotetur. Caeterum etiam supremus noster capitaneus observare debebit, ne ii equites, quibus attribuuntur officia et pagi, unde pecuniis et aliis necessitatibus sustentantur, a nobis eandem solutionem mereantur atque reliqui equites, qui in hoc loco militabunt, quinimo ii ita officiis et pagis, ut illi menstruis suis sti­pendiis contenti sint, ne denique nobiles, qui circa Gvulam commorantur eo equitum numero, quem alioquin ratione bonorum suorum alere tenentur, coetui stipendiariorum nostrorum adscribantur vei admisceantur. His ita in hac arce et oppido nostro inter milites institutis, foris etiam tam Turcarum, quam reliquorum adversariorum nostrorum consilia et conatus per homines fidos atque sinceros explorare studeat, et si res scitu dignas aut ali­cuius importantiae rumores resciverit, de iis post nos capitaneos nostros in confiniis existentes subinde certos reddat, et cum eis mutuo correspondeat, quin etiam praeter ordinarium praesidium pro maiori huius arcis et oppidi custodia et conservatione plures milites conducat, si forte Turcae vei adversarii nostri his machinarentur obsidionem tam repentinam, quod hinc sibi subsidium decerni non posset, accepturi in rationibus suis, quicquid ad utrumque, tam exploratores, quam novos milites cum scitu rationistae nostri erogabit certi­ficabitque aliis fidedignis quietantiis, persuadentes nobis eum pro sua industria et erga nos singulari fide hanc rem ita moderaturum, ut nobis inanes sumptus non faciat, simul atque incautus opprimi non possit. Caeterum saepedictus supremus capitaneus noster proventus tam ordi­narios, quam extraordinarios, utputa fruges, vina, munera et alias quascunque utilitates ex huius arcis et oppidi bonis propriis atque deditiis ; censum item

Next

/
Thumbnails
Contents