Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

similibus instrumentis bellicis exequantur, omniaque ista, et quot praeterea isthic existant bombardarii quotque adhuc desiderantur, in aequalia regesta annotent et uno capitaneo relicto, alterum nobis apportent, maximé vero ipsi capitaneo iniungant, ne eiuscemodi bombardas et reliqua instrumenta bellica hincinde distrahere sinat, sed in idoneo aliquo loco reservet, ut ea, ingruente necessitate, in promptu habeat et ad loci defensionem adhibere possit. Revideant praeterea et diligenter consignent, quae sit in illo loco victualium copia, et an ea sint in idonea receptacula reposita, nam de his quoque informari volumus. Et si forte non eam copiam receperint, quae in tali loco requiritur, tunc capitaneo nostro nomine iniungant, quo sibi aliunde de pluribus quampri­mum prospiciat et deinceps nullum commeatum accumulandi occasionem prae­tereat ; siquidem novit, quam consternati sunt milites ad excipiendos hostes, si commeatus penuria praemuntur. Eadem etiam diligentia inspiciant arcis et oppidi propugnacula, fossas et alia quaeque aedificia, an nimirum bono ordine sint erecta et ad loci defensionem idonea, vei restauratione aliqua aegeant, ut nos super eo etiam particulariter informare sciant ; ipsi denique capitaneo iniungant, ut huc quoque attentus sit, quo locum bene muniat, quia non solum ipsius et militum suorum securitati consulit, sed etiam Caesareae M u et regno acceptum et gratum opus faciet. Efficiant insuper commissarii nostri, ut Casparus Magochy saepefatum Benedictum Bornemissa fideliter informet, undenam utilitates atque proventus pro Caesarea Maiestate ad dictam arcem et oppidum requirendae sint; item ubi locorum, et quorum opera conatus Turcicos idem explorarit, simul etiam alia qualiacunque sibi referat, quae ei in administratione sua usu venerunt. Haec et plura alia, quae nimirum ad introductionem istius capitanei spectant commissarii nostri summo studio exequantur, et cuncta in eum finem dirigant, ut damnum M ti s Suae avertatur, et in loco saepedicto bonus ordo observetur, quemadmodum id eos pro eorum erga Caesaream M te m fide facere decet, et factu­rus esse Maiestas Sua clementer confidit. Volumus autem, ut de his omnibus nos deinde copiose informent. In quo Caesareae M ti s et nostram clementem volun­tatem executuri sunt. Dátum in civitate Vienna, die octava mensis Ianuarii. Anno Domini Mille­simo quingentesimo quinquagesimo nono. Regni nostri Bohemiae Decimo. Maximilianus mpr Ad mandatum domini (L. S.) Regis proprium Emerich von Khinigsperg Manupropria H. E. Zierniger mpr (Orsz. ltár. Budapest. Liber Instructionum vol. XI. No. 53.) 391. Pozsony, 1559 január 21. Ferdinánd király Mágochy Gáspár volt gyulai főkapitánynak. Értesülvén, hogy némely luteránusok a gyulai templom szent edényeit ellopták és Kassán eladták, rendeli, hogy ebben az ügyben vizsgálatot indítson. Dátum Posonii, Sabbato proximo post festum beatae Priscae virginis. Anno Domini 1559. (Békésmegyei oklevéltár I. köt. 166. 1. Károlyi-ltár.) Megjegyzés. A fenti rendelet értelmében Valkay Kelemen gyulai bíró, Bornemisza Tamás és Imre deák volt gyulai lakosok kíséretében másnap (január 22-én) megjelent a pozsonyi káptalan előtt és eskü alatt elmondták, amit a szégyenletes tolvajlásról

Next

/
Thumbnails
Contents