Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

se ita gesturum, ut M ti s Suae eiusdem regnis et provinciis, et denique universae Reipublicae Christianae utiliter servire eiusque M ti s et nostrae de ipso conceptae exspectationi in omnibus repondere valeat: Idcirco idem Bornemizza illius arcis et oppidi fidelem ac diligentem curam et animadvertentiam habere ceteraque omnia in eadem arce et oppido incumbentia tam maturo consilio, quam opere et re ipsa facere, dirigere et praestare debebit, quae a fideli et supremo capitaneo castellano et provisore fieri et praestari debent. Quo autem ipse castellanus et provisor ad haec subeunda sibi demandata officia eo magis sit instructus, subordinabimus sibi et intertenebimus pro castri oppidique illius defensione ordinaria equites quadringentos et pedites ducentos, qui in stipendio et servitio eiusdem Caesareae M ti s in eodem numero integre persolventur, dantes eidem facultatem eorum loco, qui vei levitate discesserint, mortue aut alio casu tollentur alios bonos, exercitatos et strenuos milites subro­gandi atque conducendi, quibus omnibus equitibus singulis quattuor florenos Rhenenses, peditibus vero florenos duos hungaricos, equitum praeterea capi­taneis ratione capitaneatus denarios quinquaginta pro quolibet equite, nec non ipsius capitanei et provisoris vice gerenti et vice castellanis, item etiam centurio­nibus, vexilliferis, decemviris, tubicinatoribus et his similibus eadem additionalia stipendia, quae eis tempore Casparis Mágochy data fuerunt, in singulos menses numeraturi. Ceterum ipsimet castellano et provisori ratione officiorum istorum in sin­gulos menses centum florenos hungaricos, deinde etiam ad centum et quinqua­ginta equites mensalem pecuniam, nimirum pro quolibet equite quinquaginta denarios hungaricos deputavimus et constituimus eique insuper victum quoti­dianum ex arcis et oppidi proventibus summendum conscesimus, quemadmodum istae literae nostrae patentes sibi propterea datae copiosius declarant, ea etiam accedente facultate, ut hoc suum stipendium ex proventibus et pertinentiis arcis illius percipere possit. His autem deficientibus Caesarea Maiestas Sua aliunde defectum clementer suppeditatura sit. Etsi praeterea quis subditorum arcis sine heredibus decesserit, vei propter aliquos excessus et vicia in capite et bonis sententionati fuerint, eorum bona Caesareae M l i precise reserventur. Ad haec mulctas, quae ad unum saltem florenum se extendent, sibi con­cedimus. Reliquae vero omnes pro Caesarea Maiestate percipiantur et inscriban­tur, et postea inter reliquos proventus in usum Suae M ti s convertantur. Ipse itaque castellanus et provisor centuriones, waiwodas et reliquos praesidiarios milites omnes iuramento constringere debebit, quod si ille e vivis excederet, ii arcem illám et oppidum M t j Suae Caesareae eiusdemque Serenissimis liberis, tanquam regni Hungáriáé regibus fideliter et constanter conservaturi eamque, si propterea requisiti fuerint, semota omni excusatione et tergiversatione cessuri sint. Ut autem idem capitaneus hanc sibi concreditam praefecturam optime quovis ordine et disciplina militari gerere possit, volumus et serio quidem prae­fatae Caesareae M ti s nomine committimus, ut omnes ac singuli suprascripti milites tam equestres, quam pedestres, reliqui etiam cives et incolae cuiuscunque ordinis et dignitatis in eodem castro et oppido fuerint, ipsum Bornemizza, tan­quam capitaneum et provisorem supremum recognoscant, reputent ac debitis honoribus prosequantur suisque dictis et mandatis omnibus licitis et honestis, signanter vero his, quae ad incolumitatem eorum et conservationem loci illius spectare videntur, obedienter parent, sicuti hoc de iure militari tenentur et obligantur. Volumus praeterea adeoque committimus et mandamus, ut sibi de fidedignis et secretis exploratoribus tam apud Turcas, quam Transilvanos prospiciat et

Next

/
Thumbnails
Contents