Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
cuius imam partém tres colliculi fulvi coloris, medio caeteris sublimiori, in quo scilicet griphus dimidiatus umbilicotenus, alis expensis, ore hiante, capite corona tecto, altero pede gladium strictum, altero vero, hoc est sinistro, coronam regiam tenens est collocatus, occupant. Quae scilicet virtutem suam militarem ad eius praemium designant, utpote cum corona decus regium, quod gryphus et gestare in capite et altero etiam pede tenere cernitur, clementiam et munificentiam Principis, quam instar animantis, viri scilicet fortis et fidelis, ob strenua servitia promeruit, denotet. Scuto appositam galeam craticulatam diademate regio insignitam, ex quo altér gryphus dimidiatus priori per omnia similis cum gladio et corona pedibus anterioribus tenens cernitur ; prout haec in capite sive principio praesentium literarum nostrarum, manu et arte pictoris accommodatis suis coloribus pulchrius depicta esse visuntur, eisdem Demetrio Owcharovich et Nicolao ac Petro fratribus suis ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis denuo dedimus et concessimus. Decernentes, ut ipsi in posterum quoque haec arma sive nobilitatis insignia more aliorum nobilium regni nostri Hungáriáé armis et insignibus nobilitaribus utentium, ubique in proeliis et certaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis aliisque omnibus exercitiis nobilitaribus et militaribus, nec non sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, domibus et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub verae et sincerae nobilitatis titulo, quo eos ab omnibus et singulis cuiuscunque status ordinis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos diei, nominari haberique et reputari volumus, ferre, gestare illisque uti et gaudere possint et valeant. Quo autem nostra propensa in eos regia clementia adhuc clarior illis reddatur, ex abundantiori gratia nostra totalem possessionem Ivetegyhaz vocatam in comitatu Zarand existentem, ad arcem nostram Giulensem ab antiquo pertinentem, simul cum omni iure nostro regio qualitercunque in eadem possessione habito, simul cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus omnis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus ad eandem de iure ab antiquo spectantibus pertinere debentibus praenominato Demetrio Owcharovich alias Farkas ac per eum Nicolao et Petro fratribus ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis de manibus nostris regiis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam. Salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Quas quidem nostrae donationis literas in formám nostri privilegii redigi faciem tantum nobis in specie fuerint reportatae. In quorum omnium fidem firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras duplici et authentici sigilli nostri, quo ut Rex Hungáriáé impendenti utimur, munimine roboratas eiusdem Demetrio Owcharovich et Nicolao ac Petro fratribus suis ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dandas duximus et concedendas. Dátum per manus Reverendissimi in Christo Patris Domini Nicolai Olahi Archi-Episcopi ecclesiae metropolitanae Strigoniensis locique eiusdem comitis perpetui, primatis Hungáriáé, Sanctae Sedis Apostolicae legati nati, summi secretarii, cancellarii et consiliarii ac compatris nostri, fidelis nobis sincere dilecti in nostra et Sacri Romani imperii civitate Ratispona, decima die mensis Januarii. Anno Domini Millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo. Regno-