Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Clemens Kys dixit fenum suum per regios milites, domus vero suae destructione per castrenses esse passum, quae noluisset pro fl viij. Lazarus Felhazy dixit se per servitores Bartolomei Horwath ac Stephani Dersffy in abductione trium vasculorum vini ab ipso média nocte potentia illorum mediante factam, item feni et rerum supellectilium, et curiae hortusque desolatione passum esse damnum fl xxxij. Matthias Taddi dixit se in feni miliique abductione per regios milites, in abactione porci sui per Stephanum Henye, bonis item per castrenses rerumque supellectilium depraedatione per varios praedatores passum esse damnum fl Liiiij. Laurentius Zalay dixit se et fratrem suum Gerardum Zalay gravi contumelia esse affectos, dum enim fruges suas ad civitatem Ghulensem inducerent Bartolomeus Horuath allegatum Gerardum Zalay tenuisset ac in tantum verberassent, ut usque ad hunc diem gravi decumberet, infirmitate ; fruges vero cub. xx ab eis accepisset, quod noluisset pro fl x. Thomas Pozdoryas dixit se in cunctis rebus suis per regios milites passum fuisse damnum fl xx. Petrus Bws dixit se in cunctis rebus suis per regios milites passum fuisse damnum fl xxv. Lucas Veeg dixit se per regios milites et praecipue per Bartolomeum Horwath in destructione domus, hortus et curiae passum esse damnum fl L. Franciscus Borzán dixit se in frugibus et ceteris rebus suis, ac domus destructione per regios milites passum esse damnum fl xxv. Stephanus Zwch dixit se in frugibus cub. xxxvj, ordeo cub. xx, avena cub. x, milium cub. xij et fenő per regios milites passum esse damnum fl j C. Laurentius Zarka dixit se in abactione duarum vaccarum suarum, ac desolatione domus, hortus et curiae passum esse damnum fl vj. Bagd: Mathias Dobozy dixit se in depraedatione feni, ordei, avenae porcorumque suorum, et hortus sui desolatione per Bartolomeum Horwath passum esse damnum fl L et in asportatione straminum per Stephanum Henyey fl x, item in abductione feni iterum per Karolum Parvum fl j, qui computati faciunt fl Lxj. ' Latus fl 612 den. 50. Thobias Nagh dixit se in abductione feni ac rerum suarum supellectilium per regios milites et praecipue per subditos Bartolomei Horwath atque Stephani Dersffy ac Stephani Henyei passum esse damnum fl xx. Laurentius Chyk dixit se in ablatione feni ac rerum suarum supellectilium per regios milites et praecipue per servitores Bartolomei Horwath passum esse damnum fl xx. Thomas Tykos dixit se in fenő et porcorum abactione per regios et praecipue Stephani Dersffy servitores passum fuisse damnum fl ij. Georgius Lazaar dixit se in fenő et porcis ac rebus suis supellectilibus per regis ac praecipue Bartolomei Horwath servitores passum fuisse damnum fl xxv. Georgius Bws dixit se in cunctis rebus suis per servitores Bartolomei Horwath ac Laurentium Tegzes, servitorem Michaelis Dombay passum esse damnum fl x. Georgius Horwath dixit se in abactione quattuor bovum suorum et acceptione calceorum unum florenum valentem per servitores Bartolomei Horwath ac praecipue per Michaelem Baacz passum esse damnum fl vij. Relicta Stephani Bachmeghey dixit se in cunctis rebus suis per regios milites passam esse damnum fl v. Praeterea autem Georgius Kaczky ducentos arundinum manipulos ab ea abduci fecisset, qui praevalerent fl j.