Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Blasius Dorosma dixit tres boves suos per Lucám Katho, subditum Stephani Henye fuisse mactatos, quod noluisset pro fl iiij. Blasius Zwch dixit Ladislaum Was tria vasa vinaria vacua ab ipso acce­pisse, quae pertinerent ad quendam hominem Waradiensem, pro quibus idem homo Waradinus decem florenos a praefato exponente sibi dari postularet. Prae­terea servitores regii unum pomerium suum penitus desolassent, quem triginta­duobus florenis reaedificare non valeret. Praeterea utilitatem et fructus horti penes domum suam habiti omnino abduxissent, quod noluissent pro viginti flo­renis. Faciunt fl Lxij. Relicta Ladislai Paysgharto dixit clipeos et] hastas suas de domo sua per Bartolomeum Horwath et ceteros regios servitores fuisse eductos, in quo passam fuisse damnum fl xx. Michael Tooth dixit se in frugibus suis et fenő per regios servitores passum fuisse damnum fl vij. Stephanus Ghulav dixit se in abductione triginta duo apum suarum et feni per subditos Michaelis Tooth passum fuisse damnum fl xx. Valentinus Sereffely dixit se in asportatione fenorum suorum apumque 33 et frugum ac bladorum per regios milites passum fuisse damnum fl xLiij. Praeterea filium suum verberatum esse, quod sanatur pro fl iij. Bonaventura Móricz dixit se per regios milites in abductione porcorum passum fuisse damnum fl xx. Joannes Móricz dixit se in ablatione frugum, bladorum et porcorum fenique suorum per subditos Bartolomei Horwath passum esse damnum fl L. Item quemadmodum ex relatione Circumspectorum Baltasaris Varga Judith ac Valentini Damiani percepimus. idem sepefatus Bartolomeus Horwath Ladislaum Kys captivasset pactativaque coactione triticum eius pecuniis recep­tum accepisset, ordeum quoque dominae Margarithae Dombonwleo accepisset. Item Joannem Kowach et Joannem Filleres absque ulla culpa captivasset ferroque ligasset, hicque oppressum tandem sub fideiussione emisisset. Item Casparis literati vinum fecisset sibi afferre ad valorem fl ij. Item Baltasaris Varga sibi fecisset vinum abducere ad valorem fl j. Item Matheum Bachiom servitores eiusdem Bartolomei Horwath graviter ver­berassent ligatumque ad currum supposuissent et apportassent potentia mediante. Item Blasium Sarkantyús captivasset et triticum justis suis pecuniis emptum ab eo accepisset, his non contentus, coactione pactativa, duo vascula vini ab ipso extorsisset. Item Benedicto Kalmar debitor permaneret fl ij. Item Ambrosio Kalmar deberet fl j. Item a Michaele Varga de Mezt accepisset bissum eiusdem praevalentem fl xij. Item servitores Stephani Dersffy ebibissent vinum Michaelis Barber prae­valentem fl xxxvj. . Latus fl 292. Item Thomas Moldowav duas vaccas relictae Gabrielis Mike mactari fecit, quod noluisset pro fl iij. Item, si qui fugitivorum hominum ad domos suas reversi fuerunt, Bar­tolomeus Horwath equos et currum eorum accepit captivosque ipsos homines tenuit servitioque subiugavit et sic alienavit eosdem. Item, si qui hominum extraneorum fruges suas ob metum praedantium, quo magis defendere possit introducere intendisset, ipse Bartolomeus Horwath cum curribus suis coégisset illos ad suum hospitium ibique captivos tenuisset. Item Bartolomeus Horwath personaliter aliquos homines acriter ver­beravit absque culpis, judicem autem vix et saltem ex divina defensione evasum dixerunt, quin occiderit gladio.

Next

/
Thumbnails
Contents