Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Georgius Futotth nobilis dixit se per subditos Stephani Henyei in abductione feni sui passum fuisse damnum fl iiij. Relicta Georgii Twrwk dixit se per servitores Stephani Henyei in abductione feni sui passam fuisse damnum fl j. Latiis fl 1061 den. 75. Nagh Pvvhl. Gregorius Kwn judex dicit se per Martinum Zekel, regium videlicet servitorem in abductione feni sui passum fuisse damnum fl iij. Ordei vero per eosdem regios milites passum [fuisse] damnum fl xx. Joannes Kereky dixit per subditos Bartholomei Horwath, Ladislai Was, Stephani Henyei, Andreae Pattantyús et Thomae Dobos in abductione feni se passum fuisse damnum fl xij. Benedictus Vida dixit se per Joannem Pribeg, subditum Joannis Zekel in abductione ordei sui cub. xxxij passum fuisse damnum fl iiij. Servitores vero Stephani Henyei fenum abduxissent suum, quod pati noluisset pro fl j. Gregorius Kys dixit se per subditos Casparis Mágochy in ablatione feni sui passum fuisse damnum fl x et per servitores Bartolomei Horwath uxorem eius verberatam et quandam partém supellectilium suarum depraedatam, in quo passus esset damnum fl iiij den. Lxxv et per subditos Stephani Henyei in abductione feni passus esset clamnum fl ij. Ambrosius Balassy dixit se per subditos Ladislai Was, Bartolomei Horwath, Casparis Mágochy, Demetrii Olcharuith et ceteros in abductione trium ovium et feni passus fuisse damnum fl xL. Thomas Varga dixit se per regios servitores in abductione feni passum fuisse damnum fl ij. Michael Nagh dixit se per regios servitores in abductione feni passum fuisse damnum fl iiij. Gregorius Pap dixit se per regios milites et specialiter per subditos Joannis Balassa in cunctarum rerum eius depraedatione passum esse damnum fl xx. Joannes Kowach dixit se per subditos Bartolomei Horwath in abductione feni passum fuisse damnum fl viij. Benedictus Pap dixit se per servitores Joannis Balassa verberatum acriter et in abductione feni passum fuisse damnum fl iij. Stephanus Ilyes dixit se per servitores Bartolomei Horwath in abductione bladorum passum esse damnum fl iiij. Andreas Chizaar dixit se per servitorem Bartolomei Horwath in excussione apum eiusdem xviiij ordeique et feni sui abductione passum fuisse damnum fl xxj. Relicta Michaelis Balog dixit se per subditos Bartolomei Horwath in abductione porcorum suorum vij ac devectione feni passam fuisse damnum fl viiij. Petrus Nagh dixit se per subditos Bartolomei Horwath ac Stephani Henyey in abductione feni sui passum fuisse damnum fl x. Laurentius Futoth dixit se in abductione feni sui et bladorum de sex jugeribus per subditos Bartolomei Horwath ac Stephani Henyei passum fuisse damnum fl xviij. Gregorius Varró dixit se in abductione feni per Bartolomeum Horwath ac Stephanum Henyei passum fuisse damnum fl iiij. Thomas Tóth dixit se in abductione feni sui per subditos Bartolomei Horwath, Stephani Henyei ac Casparis Mágochy et Demetrii Olcharuith passum fuisse damnum fl iiij.