Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Sunt praeterea aliqui equi, qui antea sub Ladislao Banffy et loanne Balassa fuerunt, nunc vero sunt sub Demetrio Olcharowith et Francisco Marinich, quibus aliquid ratione priorum servitiorum solvendum restat. Sed quia nullus finalis computus cum eis factus est, potest autem ipsis aliquid in rationem priorum servitiorum dari. Pedites in castro soluti sunt usque ad finem 28. diei Iunii, nec eis ratione prioris temporis aliquid solvendum restat. Summa summarum omnium eorum, quae militibus in Gywla solvenda restant, facit hung. flor. quatuor millia, centum et sexaginta quinque, den. viginti. Idest flor. hung. 4165 den. 20.* Solutio capitaneorum et gentium Regiae M ti s in arce et oppido Gyula iuxta instructionem et extractum Regiae M ti s facta. Per Egregios Paulum Kysseryeny et Joannem Thwrkowvth commissarios Suae M ti s Waradinum, Gywlam et alia loca expeditas 1553. Egregio Domino Gasparo Magochy comiti comitatus Bekes et supremo capitaneo Regiae M ti s in Gywla soluti sunt ratione praeteritorum servitiorum suorum, iuxta limitationem Regiae M ti s usque 28. diem mensis Iunii anni 1553 ad centum et quinquaginta equites suos flor. 2162. Eidem ad rationem stipendiorum centum peditum suorum, quos in oppido Gywlae, ex consensu Regiae M ti s a prima die mensis Iulii intertenet, usque ad 15. diem Decembris anni 1553 soluti sunt flor. 936. Eidem ratione novorum servitiorum suorum pro stipendio duorum mensium, Iulii scilicet et Augusti anni 1553, ad centum quinquaginta equites in singulos menses ad singulos equites per florenos tres et denarios quinquaginta soluti sunt flor. 1050. Summa facit solutionis Magochy fl. 4148. Egregio Stephano Henyey praefecto arcis Gywla et capitaneo Regiae M tis ratione praeteritorum servitiorum suorum iuxta limitationem Regiae M ti s usque ad finem mensis Iunii anni 1553 soluti sunt flor. 1209 den 20. Eidem ad rationem solutionis peditum centum quinquaginta, quos in arce Gywla ex ordinatione Regiae M ti s tenuit, dati sunt flor. 956 den. 5. Summa solutionis Henyey facit flor. 2165 den. 25. Egregio Domino Demetrio Ocharowyth capitaneo Regiae M ti s ratione veterum servitiorum suorum ad quinquaginta equites, iuxta limitationem Suae M ti s usque ad finem mensis Augusti anni 1553 soluti sunt flor. 314 den. 50. Eidem in ratione novorum servitiorum suorum pro stipendio duorum mensium Septembris ac Octobris anni 53 ad quinquaginta equites, in singulos menses ad singulos equites per florenos tres, ac denarios quinquaginta computando, soluti sunt flor. 350. Eidem ad rationem solutionis 42 equitum suorum, qui prius sub Ladislao Banffy et loanne Balassi militaverunt, pro veteribus servitiis, ad unum mensem per tres florenos, soluti sunt flor. 126. Eidem ratione novorum servitiorum eorundem 42 militum pro duobus mensibus suprascriptis soluti sunt per tres florenos flor. 252. Summa solutionis Ocharowyth facit flor. 1042 den. 50. Egregio Francisco Marynith capitaneo Regiae M ti s ratione praeteritorum suorum servitiorum, ad quinquaginta equites suos, iuxta limitationem Suae M tis usque ad finem mensis Augusti anni 1553 soluti sunt flor. 314 den. 50. * Idáig egykorú másolata megvan a M. Nemz. Múzeum kézirattára Fol. Lat. 1486. sz. kötegében, német példánya pedig a Fol. Germ. 660. sz. kötetében ily címen : Yerzeichnus alles Kriegsvolk zu Ross und Fuess zu Jula was ihnen die Römisch Künigliche Maiestát etc noch an Ihrer Besoldung ausstándig und schüldig pleibt bis zu Endt des 28-ten Tag Junii dits 1553-ten Jahrs.