Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

149. Gyula vára, 1528 július 29. Facsáti Bekes János gyulai várnagy konvenciója. Újra elfogadván a gyulai várnagyságot, megosztva azt Sadobrich Péterrel, szerződése keveset tér el járandósága dolgában a korábbitól. Anno domini Millesimo quingentesimo vigesimo octavo. Die vero vigesima nona Iulii conventio facta est cum Egregio Iohanne Bekes de Fachath castellano castri Gywla, ut puta, ut ipse Iohannes Bekes dictum castrum Gywla, quoad mediam partém ex officio castellanatus, durante beneplacito Illustrissimi principis et domini, domini Georgii dei gratia Marchionis Brandemburgensis etc tenere, ac ad servitia Suae Ill ma e Dominationis in dicto castro octo equos tenere debeat, ad quos apud dictum castrum Gywla habebit mensam, fenum, avenam competentem. Ad quos etiam octo equos habebit pro annuali salario florenos ducentos et quadraginta. Item pro vestimentis hiemalibus et estivalibus per annum florenos viginti quatuor, ad singulum annum. Item Byrsagia minus et usque ad unum florenum mediam partém, excedens autem unum florenum nichil habeat. Item universorum birsagiorum, ut puta a haydonibus iobagionum Ill mi Domini exigendorum, exigentes tertiam partém habeatur cum socio; ab extraneis vero hominibus, qui non sunt iobagiones Ill m i Domini nostri, omnium byrsagionum qualitercumque nuncupatorum mediam partém habeant. Item quocumque aliquis ex ipsis ad negotia Ill m i Domini vei hominum Suae Ill ma e Dominationis profecti fuerint, condignas habeant expensas. Item semper unus alteri servitores suos ad servitia Suae Ill ma e Dominationis dare debeat et quantum necesse fuerit. Item, quando aliquis ex amicis suis domini Iohannis Bekes ad castrum venerit cum duobus aut tribus tantum personis, extunc provisor licito et debito modo venerare et honeste tractare debeat. Item oiniversi officiales ad castrum Gywla spectantes ubicumque habiti, debeant iuramentum, imprimis Ill m o Domino, deinde provisori, tandem ipsi Iohanni Bekess praestare, similiter ipsius Iohannis Bekess officiales modo prae­misso debeant praestare iuramentum ad fidelitatem ante memorato domino Illustrissimo. Acta et conclusa sunt haec praemissa inter me Iohannem Bekess de Fachath castellanum castri Gywla ab una et Egregios Iohannem Leöcz granatorem de Perneck ac Iohannem Ferber capellanum missos et Petrum Zadobrych de Scar­dona protunc castellanum dicti castri per Ill mum Dominum Marchionem ad id deputatos ab altéra videlicet parte. Anno et die ut supra. In castro dicto Gywla. (H. St. A. München. Br. Lit. 1065/11. Végig Sadobrich kezeírásával.) 150. Gyula vára, 1528 augusztus 5. Ahorn János udvarbíró gyulai kötelezvénye. Átadván Gyula várát és udvarbírói tisztjét az őrgróf két küldöttjének, kötelezi magát, hogy ha számadásaiban netán valami hiba lenne, az esetleg őt terhelő összeget megtéríti.

Next

/
Thumbnails
Contents