Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. II. (Budapest, 1889.)
sewzalachka et Alsowzalachka, ac aliis pretitulatis possessionibus habitas, memoratis Stephano Ewrdegh, Georgio similiter Ewrdegh, Ambrosio filio eiusdem Georgii, ac Petro et Luce filiis ipsius Stephani et aliis prenominatis exponentibus remittere et resignare deberent et tenerentur; qui quidem Paulus filius Ewden, Emericus sacerdos et Ambrosius filii Johannis filii Ewden in suis, aliorumque predictorum fratrum eorum personis, premissa facere nolle allegassent; annotati autem familiares dictorum Georgii, Ladislai et Johannis filiorum Alberti prioris, in personis eorumdem dominorum suorum respondissent, ut predicte possessiones portionesque possessionarie ipsum Georgium pignoris titulo concernerent, et easdem ipsi domini eorum usque plenariam satisfactionem eisdem exponentibus remittere nollent; propter (quod) ipsi die et locis quibus supra, memoratos Paulum et Michaelem filios Ewden, ac Mayos, Andreám, Emericum, Ambrosium, Benedictum et Ladislaum filios Johannis filii eiusdem Ewden, ac Nicolaum filium Ladislai filii ipsius Ewden, nec non Georgium, Johannem et Ladislaum filios Alberti prioris, contra annotatos Stephanum Ewrdegh ac Petrum et Lucám filios eiusdem, ad predictas octavas festi beati Michaelis archangeli nunc venturas, regiam evocassent in presentiam, rationem de premissis reddituros efficacem, premissa litis pendentia si qua foret inter ipsos non obstante; nihilominusque die et locis in eisdem, annotatos Paulum et Michaelem filios Ewden et alios predictos ab ulteriori usu, conservatione et occupatione pretactarum possessionum et portionum possessionariarum in prenominatis possessionibus habitarum, prohibuissent verbo regio; insinuassent ibidem eisdem, ut sive ipsi in dicto termino compareant sive non, vestra magnificentia ad partis comparentis instantiam, iuxta vim et formám dicti generális decreti super talismodi actibus potentiariis editi, finem decisivum facérét causa in premissa, prout dictaret ordo iuris. Dátum sexto die diei ammonitionis, evocationis, prohibitionis et insinuationis prenotatarum, anno domini supradicto. Kívül: In presentiam iudicis curie regie, pro Stephano Ewrdegh de Thyba ac Petro et Luca filiis eiusdem de eadem, et aliis intranominatis, contra Paulum et Michaelem filios Ewden de Naghmyhal et alios intrascriptos, super factis intrascriptis inquisitoria et ammonitoria, ac pro eisdem Stephano Ewrdegh, Petroque et Luca filiis eiusdem, contra dictos oct. 6. 1449. sept. 7.