Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. II. (Budapest, 1889.)

4ii confessum extitit nostri in presentia pariter et relatum, quod ex quo Ni­colaus filius Petri dicti Sos de Sowar pro redemptione sui capitis, scilicet ipsius Nicolai de Pazdych, nuperrime de captivitate bohemorum facta, fideiussor extiterit, huiusmodique fideiussoriam * cum centum et sexaginta florenis auri redemisset et exonerasset, jde quibus quidem centum et sexaginta florenis auri ipsis de presenti ad solvendum non suppeterent facultates, ideo ipsi portiones eorum possessionarias in possessionibus Czeke, Kyzthe, Jeztreb, Zywrneg, Mezpesth, Imbregh et Kysfalud voca­tis, in comitatu Zempleniensi existentibus, nunc apud manus Martini de dicta Czeke pro centum et quinquaginta florenis auri pignoris titulo habi­tas, prefato Nicolao Sos in prescriptis centum et sexaginta florenis auri, dicto pignoris titulo duxissent obligandas, imo impignorarunt et obliga­runt coram nobis, eo modo, quod idem Nicolaus Sos easdem portiones possessionarias a manibus prefati Martini de Czeke cum suis pecuniis in dictis centum et quinquaginta florenis auri redimere debeat, possitque atque valeat; factaque ipsa redemptione earumdem portionum possessio­nariarum, dum et quandocunque ipsi easdem portiones possessionarias a prefato Nicolao Sos redimere possent et valerent, extunc idem Nicolaus Sos, rehabitis tam prescriptis centum et quinquaginta, quam etiam dictis aliis centum et sexaginta florenis auri puri, in toto trecentos et decem flo­renos auri facientibus, pro mptis tamen florenis auri, omni rerum ali­q uali estimatione exclusa, ac plene et integraliter, absque scilicet decima et nona partibus, easdem portiones possessionarias possessionibus in pre­nominatis habitas, eisdem, scilicet Nicolao et Stephano de Pazdych, omni occasione cessante, litisque protractione quavis semota, remittere et resi­gnare teneretur; infra vero tempus redemptionis pretactarum portionum possessionariarum, in dominio ipsarum, memorati Nicolaus et Stephanus de Pazdych annotatum Nicolaum Sos contra quoslibet impetitores causi­dicos iuridice conservare atque expedire tenerentur, ipsorum laboribus et expensis; ad quod sepefati Nicolaus et Stephanus de Pazdych sponte se obligarunt coram nobis, vigore presentium mediante. Dátum feria tertia proxima post festum beate Marié Magdalene, anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo. Eredetije szakadozott papíron, hátára ütött pecsét nyomaival. Sexus foem. nro. 161. * így ; fideiussionem helyett. 52* 1448­jul. 2J.

Next

/
Thumbnails
Contents