Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
m;. sept. 19. LIX. Visegrád, 1333. sept. 19. Erzsébet királyné meghagyja Drugeth Vilmos szepesi és újvári főispánnak, hogy Lukács fia Dema özvegyét, Miklós fia Donch ellen, özvegyi jogaiban védelmezze. Elisabeth dei gratia regina Hungarie, fideli suo comiti Willermo comiti de Sepus et de Wywar, salutem et gratiam. Conqueritur nobis nobilis domina relicta Dema filii Luca, quod Donch filius Nicolai, pro eo quod solatio filii sui sit destituta, de possessione sua Bolug vocata ipsam et suas filias eiecerit minus iuste, cum tamen ipsa domina filium suum vivere asserat in terra Transalpina, quem ipse Donch dicit decessisse ab hac luce. Dimisso igitur hoc articulo, cum consuetudo requirat, quod nulla viduarum de possessione sui mariti ejici debeat donec de dotalitiis et filiali quarta sibi ad plénum satisfiat, idcirco fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus prefatam dominam cum filiabus suis in possessione predicta restatui faciatis,et ipsam in ea manuteneatis, donec sciatur veritas de filii sui morte vei de vita, et de rebus paraphernalibus et filiali quarta ad plénum sibi satisfiat; volumus etiam, quod equatiam suam per eundem Donch indebite ablatam, reddi et restitui faciatis, donec de omnibus, scilicet de possessionibus et de ipsa equatia per dominum regem vei per nos decernatur iuris ordine observato. Dátum in Alto Castro, die dominico proximo ante festum beati Mathei apostoli et evangeliste, anno domini M. ccc. xxx-mo tertio. Eredetije hártyán, hátán a királyné vörös viaszba nyomott gyűrűs pecsétje maradványaival. Nagymihályi It. 216. 2. LX. Visegrád, 1334-. oct. 6. Pál országbíró az egri káptalannak huszonkilencz márka bírság felől, mit a káptalan tartozás szerint lefizetett, menedéket ad. Nos comes Paulus iudex curie domini regis, memorie commendamus, quod cum honorabile capitulum ecclesie Agriensis ratione universorum iudiciorum et quorumlibet iudicialium gravaminum, quorum honus \igy) ip-