Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

XL. Visegrád, 1323. oct. 28. I. Károly király Csiirke István fiainak : Tamásnak és Miklósnak, főbenjáró vétkeikért tőlök bírói­lag elvett Ida és Pály nevű birtokaikat a lengyel király közbenjárására kegyelemből vissza adja. •— - quasdam literas patentes excellentissimi condam principis do­mini Karoli regis Hungarie -in Vysegrad, in festő beatorum Simonis et Jude apostolorum, anno domini Millesimo ccc-mo vigesimo tertio, sub maiori eiusdem sigillo emanatas demonstrarat, in quibus habe­batur: quod licet possessiones Thome et Nicolai filiorum Stephani dicti Churke, Ida et Paly nominate, cum suis pertinentiis universis, prout eedem ipsos contigissent, pro manifestis eorum sceleribus quibus iidem ordine iudiciario fuissent reprehensi et pene penitus irretiti, ab ipsis alienate et ad manus Philippi palatini extitissent devolute, tandem tamen quia excel­lentissimus princeps dominus Ladislaus dei gratia rex Polonie, socer suus reverendus, in cuius regnum querentes iidem subterfugia fugitive recessis­sent, et ibidem exules resedissent, eundem dominum Karolum regem et dominam reginam consortem suam, filiam videlicet ipsius domini regis Polonie, unacum illustri regina consorte sua karissima, honoranda socru ipsius, diligenter postulassent, ut eisdem Thome et Nicolao demerita ipso­rum ignoscere, ipsasque eorum possessiones ab ipsis alienatas restitui fa­céré, et in suam regiam gratiam eosdem recipere ex regia benignitate di­gnaretur, igitur dominus rex Karolus predictus tam ex petitione diligenti dicti regis Polonie soceri sui et illustris regine socrus sue karissime, quam ex propria regia permotus pietate, facinoribus seu commissis dictorum Thome et Nicolai, quibus ipsi palam fuissent irretiti et apprehensi, post tergum positis et remissis, eosdem in suam regiam gratiam recepisset, et dictas possessiones ipsorum, unacum domina regina consorte sua karis­sima, ab ipso palatino eisdem reddi et restitui pleno iure repetivisset. Qui quidem Philippus palatínus baro suus magnificus, eiusdem domini regis et dicte regine consortis sue karissime petitionibus obtemperans, dictas pos­sessiones ipsorum Thome et Nicolai, que ad manus suas ordine prescripto extitissent devolute, cum universis pertinentiis, eisdem Thome et Nicolao et ipsorum heredibus remisisset et restituisset, eo iure quo prius easdem habuissent et tenuissent, perpetuo possidendas. Quam quidem etiam resti­1525. oct. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents