Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
1)22. XXXVII. 1322. Az egri káptalan előtt Csürke István fiai: Tamás, Miklós és János, miután Delnei lte fia János ellenében a nevezett lte vérdíjában s atyjuk egyéb hatalmaskodásai miatt százhúsz márka bírságban elmarasztaltattak volt, e bírság fejébe Újvár megyében fekvő Gord nevű birtokukat a felperesnek egyezség szerint örökül átengedik. literas privilegiales capituli ecclesie Agriensis, in anno domini Millesimo ccc-mo vigesimo secundo confectas presentarat, continentes inter cetera: quod magister Johannes filius lte de Delne ex una parte, ab altéra vero Thomas et Nicolaus filii Stephani dicti Churke, item Johannes fráter eorumdem ex alia domina procreatus cum eadem domina matre sua, coram eodem capitulo personaliter constituti, concorditer retulissent, quod super omnibus causis eiusdem magistri Johannis, quas idem ratione mortis dicti lte patris sui, destructionis possessionis sue, et aliarum quarumlibet iniuriarum per ipsum Stephanum Chyurke suis temporibus sibi illatarum, usque tunc movisset vei habuisset contra filios Stephani prelibati, pro quibus omnibus dicti filii Stephani ordine iudiciario pro pecunialibus solutionibus in duplo earumdem legitime in centum et viginti marcis convicti contra ipsum magistrum Johannem extitissent, propter unionem pacis, mediantibus viris idoneis, taliter concordassent, quod dicti filii Stephani, non habentes aliunde facultatem ex qua dictam sumpmam pecunie centum et viginti marcarum eidem magistro Johanni solvere potuissent, quandam possessionem ipsorum Gord vocatam, in comitatu Novi Castri existentem, titulo emptionis ad predecessores suos devolutam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis suis, sub eisdem certis metis et terminis quibus eandem possedissent, pro eadem sumpma pecunie centum et viginti marcarum, dedissent et tradidissent eidem magistro Johanni filio lte et suis heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo possidendam et habendam ; et Lack filius Nicolai nigri de Barcha pro se et pro Johanne ac Mykou fratribus suis, item Donch filius Inok, Thomas filius Johannis, Egidius et Andreas filii Edus, ac Georgius et Thomas filii Moyus de eadem Barcha, item Dominicus et Johannes filii Mathei de Bosk, vicini et commetanei eiusdem possessionis Gord, coram dicto capitulo personaliter constituti, huic venditioni et emptioni plénum consensum prebuissent et assensum; insuper obligassent se iidem filii Stephani et