Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
coram eodem capitulo Albensi in presentia eiusdem mariti sui, contulisset tradidisset et donasset filiabus suis, Katherine videlicet uxori comitis Jakou et Petronelle uxori comitis Philippi ac filiis et filiabus ex eisdem procreatis et procreandis, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas; ita siquidem, quod tam filii domine Katherine quam filii et filie domine Petronelle, ex eisdem villis et utilitatibus earumdem equali iure et portioné in perpetuum gratulentur; hoc tamen interposito, quod si dominam Petronellám antedictam (absquei filiorum vei filiarum solatio decedere contingeret, tunc per totum tempus vite sue in iamdictis possessionibus equali et mera portioné fruerentur unacum sorore sua antedicta, ipsa vero decedente, nec .pro anima sua nec cuiquam cognatorum suorum conferendi seu donandi, vei quidquam ordinandi haberet facultatem, sed totaliter solis filiis et non filiabus comitis Jacou devolverentur et remanerent possidende ; ipsis yero filiis decedentibus, filiabus eiusdem comitis Jacou remanerent, ita secure et pacifice possidende, ut nemini cognatorum comitis Petri seu domine Agnetis liceret easdem revocare, [sed ; libere et quiete in perpetuum possiderent salvo iure; nec hoc pretermisissent, quod villás sepius memoratas comes Petrus quamdiu superstes existeret, pleno iure possideret, ipso vero decedente, uxori sue supradicte domine Agneti remanerent, quarum usus et utilitates eadem domina quamdiu viveret, integraliter perciperet, ipsa vero viam universe carnis ingrediente, filiabus suis prenotatis ordine et modo prehabitis relinquerent in perpetuum possidendas ; insuper sepius dicta domina Ágnes confessa fuisset viva voce, ex parte Petri mariti sui de dotibus et rebus paraphernalibus suis sibi per omnia fuisse satisfactum per collationem trium villarum predictarum, unde absolvisset eum pure et simpliciter ab omni actione et impetitione, que occasione dotis sue et rerum paraphernalium per fratres suos seu alios quoslibet cognatos moveri potuissent; quamquidem ordinationem totalem premissam idem dominus Bela rex omnino ratam habens quantum in ipso tuisset et firmám, ac secundum regni consuetudinem approbans, auctoritate literarum suarum confirmasset, committendo sigillo suo duplici, ne contra ordinationes pretaxatas valerent processu temporis calumpnia seu nocumentum aliquod suboriri. Pál országbíró IJ46. dec. 10-én kelt ítéletleveléből, 1. alább. — Ugyan abból e kivonatot is közölte Szabó K. Hajai Okmt. vi. I., az oklevelet teljes alakjában pedig kiadta WENZEL, id. h. 28$. 1., hol a napi kelet is, nonis Odobris, adva van.