Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
JIILjan. 6. protavo ipsorum essent et fuissent hereditarie absque questione aliquali, et ad ipsos iure hereditario pertinerent; quod notum esset omnibus nobilibus et ignobilibus ipsius partis atque manifestum. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Donch filius Dominici de Leztemer, vei Johannes filius Andree, aut Michael filius Johannis de Mykete, aut Ramacha filius Philippi aliis absentibus, homo noster. ab omnibus quibus decet et licet, sciat et inquirat de premissis, deum habendo pre oculis, omnimodam veritatem; et posthec prout vobis veritas constiterit premissorum, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Visegrád, in festő Epiphaniarum Domini, anno eiusdem M. CCC. quadragesimo quinto. Nos igitur preceptis vestre excellentie satisfacere cupientes ut tenemur, cum prefato Donch filio Dominici de Leztemer homine vestro, unum ex nobis discretum iuvenem, videlicet magistrum Michaelem socium et concanonicum nostrum, transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exequenda; qui quidem homo vester tandem ad nos reversus, presente et audiente dicto testimonio nostro, nobis retulit isto modo, quod ipse unacum eodem testimonio nostro ab omnibus nobilibus et ignobilibus, ac ab aliis cuiusvis status et conditionis hominibus, in octo comitatibus, videlicet Borsod, Abauyuar, Sarus, Scepus, Zemplyn, Vngh, Beregh et Zabouch vocatis commorantibus et existentibus, specialiterque a discretis viris, utpote honorabili capitulo ecclesie sancti Martini de Scepus, item a domino Jacobo plebano de Cassa, iudice, iuratis, et universis civibus de eadem, ac religiosis viris fratribus de ordine predicatorum de domo seu claustro similiter de predicta Cassa, item a preposito de Lelez et conventu suo, ac etiam a vicinis et commetaneis dicte possessionis Nogmihal et villarum ad ipsam pertinentium, nec non a vicecomite et quatuor iudicibus nobilium de eodem comitatu Wngh in sede ipsorum iudiciaria, et maximé a quibusdam annosis nobilibus, qui diem obitus domini Bele condam regis Hungarie recolende memorie se recordari asseruissent, et qui in exercitibus domini Ladislai regis cum domino Ottokaro condam rege Bohemie et in campo Hood habitis, cum primis predecessoribus pretaxatorum nobilium de Nogmihal sacre regie corone servientes affuissent, et qui etiam hoc, quod avi prenominatorum nobilium de Nogmihal in curia domini Andree regis, predecessorum videlicet vestrorum, regiis honoribus prediti extitissent, se se scire voce publica asseruissent, super premissis palam et occulte,