Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

curiis et villis ac utilitatibus earumdem quibuslibet, predicti magister Lau­rentius et filii sui iuxta beneplacitum voluntatis ipsorum eligentes, pro se recepissent perpetuo possidendam ; annotata vero média parte ipsius platee, simili modo cum ipsa piatea ac dicta curia et possessionibus supradictis ac quibuslibet utilitatibus earumdem, sepedicto magistro Michaeli et suis heredibus remanentibus. Mete enim ipsius superioris partis, quibus eadem a dictis duabus partibus separatur. taliter protenduntur: prima enim meta incipit a dicto fluvio Laborch iuxta domum Salamonis in medio platee dicte ville Nag­mihal; versus plagam occidentalem currendo, iungit quendam (vicum) Zenaulcha vocatum, in cuius introitu est una meta terrea; a qua in eodem vico reflectendo et ad septemtrionalem currendo, venit ad aliam metam terream ; a qua ad plagam occidentalem currendo, iungit alium vicum, et in eodem vico currendo, intra ortos annectit aliam metam terream; de qua ad plagam septemtrionalem rursus reflectendo et per modicum spa­tium currendo, iungit quandam viam ad montem Gyurkehege ducentem, iuxta quam est similiter una meta terrea; in qua ad plagam occidentalem eundo, annectit aliam viam ad terras arabiles eundo, in qua similiter ad plagam occidentalem per quoddam berch currendo, annectit quandam viam de Nagmihal ad fluvium Dusa ducentem, iuxta quam est una meta terrea; et deinde reflectitur in quadam sémita ad plagam septemtrionalem, et currendo iungit similiter unam metam terream, lapidem in se habentem; abindeque ad predictam plagam occidentalem regirando et per terras arabiles eundo, annectit quandam viam de villa Tupulya ad fluvium Dusa ducentem, iuxta quam a parte orientali est una meta terrea; de qua in eadem via pergendo, iungit dictum fluvium Dusauize, in cuius ripa est una meta terrea, que a plaga meridionali magistro Laurentio, a plaga vero septemtrionali eidem Jako separare dinoscitur, et ibi terminantur. Mete vero predicte possessionis PETROLCH, quibus a metis filiorum Jako et aliis nobilibus distingitur, tali ordine protenduntur: prima quidem meta incipita plaga orientali a fluvio Laborch iuxta dictas metas filiorum Jako, ubi est una meta terrea; de qua ad plagam occidentalem satis spatium per continuas metas currendo, iungit fluvium Dusa, quem immediate trans­eundo et similiter per largum spatium currendo, annectit alium fluvium Jezeneuch nominatum, ubi est una meta terrea que separat a possessioni­bus Mvkch bani Zwha nuncupate (így), et ibi terminantur.

Next

/
Thumbnails
Contents