Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
aug. 8. consuetudinem iurare super terram, deposuissent sacramentum super eo, quod prefata particula terre litigiosa iuxta quendam fluvium Orehua vocatum, in qua nunc per vos olahi essent locati, per ipsorum predecessores et per ipsos hucusque habita extitisset, et ad dictam possessionem eorumdem Tyba pertinuisset; et prefatus homo noster similiter coram nobis comparendo, premissa sic, sicut homo vester, nobis consequenter affirmavit. Mete autem ipsius particule terre litigiose, quibus eadem a terris nobilium commetaneorum suorum distingitur et separatur, prout iidem noster et vester homines nobis expresserunt, et prout ipsis dicti filii Andree, Ladislaus et Emericus ostendissent, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit iuxta ipsum fluvium Orehva de Kelezberch* íluentem, a quo ad modicum spatium versus plagam meridionalem reflectendo et de eodem exeundo, iungit unam metam terream, de qua versus eandem plagam meridionalem currendo, annectit unam viam versus Korchwa ducentem, in qua satis per longum spatium currendo, iungit quoddam domb vulgo halm vocatum, a quo versus occidentem regirando et per modicum spatium currendo, iungit caput cuiusdam fluvii vulgo Haspatak vocati, in cuius ripa ex utraque parte sunt due mete terree, et ibi terminantur. Dátum in quindenis eiusdem festi sancti Jacobi apostoli, anno supradicto. Imre nádornak a vitás birtokterület iránt febr. i-én kelt itéletleveléből, 1. alább. LXXVI. W7- sept. 22. Az egri káptalan Drugeth Vilmos nádor aug. i6-án kelt rendeletére, Nagymihályi András fiait : Jákót és Mihályt, s ugyancsak András fiát Lőrinczet és fiait : Györgyöt, Miklóst és Lászlót, a nemzetségi osztályból részökre jutott birtokokban törvényesen megosztoztatja. Magnifico viro et honesto amico suo reverendo Willermo Druget palatino, capitulum ecclesie Agriensis, sincere reverentie et honoris continuum incrementum. Literas vestre nobilitatis recepimus in hec verba: Discretis viris et honestis, capitulo ecclesie Agriensis, amicis suis reverendis, Willermus Druget palatínus et iudex comanorum, amicitiam * Az átiratban e névből az / betű egy keresztvonással keresztül van húzva, s így talán helyesebben kcc^berch (= közbércz) lenne.