Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

speciali divisioni subiecissent; tali modo, quod ipsa loca sessionalia in duas partes quoequales sub metis infra declarandis dividentes, unam partém eorumdem a parte orientali eisdem magistro Ladislao et filiis suis, a plaga vero occidentali, videlicet a parte locorum sessionalium Laurentii filii An­dree et fratrum suorum, prelibatis filiis Andree filii Jakow inter se reliquis­sent possidendas. Mete autem quibus dicte partes ipsorum locorum ses­sionalium a se invicem distinguntur, ut ipse partes retulerunt, hoc ordine proceduntur: prima enim meta incipit in fluvio Laborch vocato, et de eodem fluvio quasi ad plagam orientalem exeundo, transit per com­munem ortum Egidii dicti Solthyz et Thome istrionis hospitum de eadem, et currendo ad eandem plagam, exit de ipsa villa et iungit quendam alveum aque Mocharos vocatum, pro meta per partes derelictum; a quo quidem alveo rursus ad plagam occidentalem regirando. et terras ara­biles retro ortos eorumdem locorum sessionalium ad portionem predi­ctorum filiorum Andree devolutorum adiacentes, vulgo tornuk* vocatas, omnino includendo, currit et iungit metas dictorum locorum sessiona­lium Laurentii filii Andree et fratrum suorum prenominatorum, et ibi mete locorum sessionalium ipsorum Emerici et fratrum suorum terminantur. Dictas autem terras campestres ad eandem possessionem Ztranyan per­tinentes, propter inequalitatem utilitatum ut premissum est, similiter sub distinctione metarum infra specificandarum in quatuor partes dividen­tes, duas partes earumdem, quarum una iuxta fluvium Zochwgo, et alia circa metas filiorum Andree dinoscerentur, eisdem magistro Ladislao et filiis suis, reliquas vero duas partes ipsarum infra declarandas, prealle­gatis Emerico et fratribus suis reliquissent possidendas. Mete autem dicte particule terre iuxta ipsum fluvium Zochwgo adiacentis, que ipsam a por­tioné eorumdem filiorum Andree filii Jakow immediate adiacenti separa­rent, taliter egrediuntur: prima meta incipit iuxta eundem fluvium Zochwgo, in cuius littore est una meta terrea; a qua versus plagam orientalem refle­ctendo, per modicum spatium eundo, iungit unum fossatum Morothwa vo­catum, de quo directe ad eandem plagam currendo, iungit similiter unam metam terream; deindeque ad eandem plagam per continuas metas trans­* E szó tornuk, tarnuk, tárnok, tornok és toronok alakban fordul elé a régi oklevelekben ; mai napság Erdély magyar megyéiben a kertek-allyát (retro hortos), vagy a szérüs kert bizonyos részét tanorok-nak nevezik, némely vidéken pedig hasonló értelemben tonorok járja ; hangcserével mind­kettőben régi emlékeink tárnok vagy toronok szavát találhatjuk fel.

Next

/
Thumbnails
Contents