Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

amici sibi invicem connexi, queant in perpetuum gratulari, pacis succe­dente gratia, inductionibus et compositionibus proborum virorum nobilium, interveniente etiam amicabili ordinatione eorumdem, propter bonum pacis et concordie unionem ac proximitatis dilectionem, taliter inter se concor­dassent et concordarunt coram nobis: quod omnia premissa et singula premissorum, videlicet nocumenta, dampna, iniurias* actiones, et genera­liter omnia mala, quocunque nomine censeantur, palam vei occulte, frau­dulenter seu dolose contra se se denunciata et excogitata, mutuo sibi in­vicem amodo et deinceps relaxassent et coram nobis prorsus et per omnia relaxarunt; se ipsos et heredes eorumdem, procreatos videlicet et procre­andos, super quibuslibet factis prenotatis expeditos relinquendo. Adiece­runt nihilominus dicti filii Jakow et filii Andree ac Georgius filius Laurentii coram nobis, quod quia preallegatus comes Nicolaus de Rechky et alii prenotati contra ipsos in lite procedentes, non modicam quantitatem pe­cunie expendissent, idcirco ipsi, ut ipsa pax et unió inter ipsos et heredes** eorumdem perdurari posset et solidari, pro expensis ipsius Nicolai et pro­ximorum suorum prenominatorum in ipsa lite factis, dedissent et persol­vissent, imo coram nobis persolverunt ipsi comiti Nicolao quinquaginta marcas; quas iidem comes Nicolaus et F'arkasius pro se et pro dicto Johanne filio Petri plenarie coram nobis recipientes, eosdem filios Andree et Jakow ac heredes ipsorum, super premissis expensis reddidissent et reliquissent et coram nobis reliquerunt penitus et per omnia expeditos, pariter et quietos. Insuper obligarunt se se dicte partes et heredes suos coram nobis spontanea eorum voluntate, quod si qua partium premissam compositionem in toto vei in parte, quesito alicuius occasionis colore, alter­naret vei alternare niteretur, ita scilicet, quod si qua ipsarum per se vei aliquos suos collaterales, contra alteram partém ratione premissorum ne­quitiose seu fraudulenter aliquam Ütem movere attemptaret, vei attem­ptanti auxilium, consilium vei favorem impenderet, pars hoc faciens et ipsius compositionis tam in toto quam in parte alternatrix, cui saltim veri­tas posset suffragari. contra partém ipsam compositionem observantem. in pondere et gravamine mille marcarum, sine portioné iudicis, aggravare­tur ipso facto; quam quidem quantitatem pecunie mille marcarum nec cum possessionibus, nec equis, nec armis vei aliqua alia estimatione, sed * így ; helyesebben iniuriosas lenne. ** Az eredetiben hibásan : heredibus.

Next

/
Thumbnails
Contents