Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
Laurentii rationem prohibitionis ipsius patris sui assignari petivissemus, idem Georgius quoddam privilégium capituli Waradiensis, anno domini M. ccc. quartódecimo confectum presentavit, in quo quasdam possessiones Huzdou et Zubugya vocatas, a Petro filio Petri dicti Petene in concambium possessionis Borko simul cum castro, pro medietate possessionis sue hereditarie Ryuche nominate pro concambio habite, ipsi Laurentio filio Andree devolutas* esse videbamus. Et de dicta prohibitione ac negligentia divisionis rationem reddere, ac de eo quod eadem possessio Borko pro medietate possessionis Ryuche modo predicto fuerit cambiata, instrumenta aliqualia exhibere, per nos pluries requisitus, idem Georgius non valebat nec assumpmebat. Unde licet quedam possessiones partium, ut in literis dicti capituli Agriensis plenius continetur, divise existant, tamen quia propter contradictionem ipsius Laurentii plenaria divisio nondum facta extitit, ipseque Georgius prohibitionis ipsius patris sui, ut predicitur, non potuit pretendere rationem efficacem, ideo ipsum Laurentium pro huiusmodi sua indebita prohibitione in iudicio regali, in termino reportationis seriei infrascripte deponendo convinci committentes, unacum baronibus et nobilibus regni nobiscum in iudicio consedentibus adiudicando decrevimus, quod ipse possessiones que divise non existunt, ipsis possessionibus Huzdou et Zubugya similiter divisioni appositis, iuxta continentiam priorum predictarum literarum nostrarum, quas simul cum ipsis literis capituli Agriensis sub capite sigilli nostri partes ipsi capitulo exhibebunt, sine diminutione vei augmcnto aliquali, in octavis diei Cinerum et sequentibus octo diebus, presentibus hominibus regiis in eisdem literis nostris contentis, et testimoniis sepedicti capituli Agriensis, que per ipsum presentium serie ad id transmitti petimus, dividantur, serie dictarum literarum nostrarum penitus et in toto observata; divisionem autem factam aliarum possessionum, in eodem statu volumus permanere; et posthec seriem totális divisionis partes in literis sepedicti capituli, in octavis medii Quadragesime nobis tenentur reportare. Dátum in Wyssegrad, decimo die termini prenotati, anno domini M. ccc. xxx-mo quinto. Kívül: Pro Andrea et Ladislao filiis Jakou ac filiis suis, contra Laurentium, Jakou et Michaelem filios Andree ac filios eorumdem Laurentii et 1?I4. febr. 21. mart. i?N?v dec. 8. * Az eredetiben hibásan : deuolutam. L. föntebb jó. sz. a.