Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
sionem Wysk quidam fluvius vulgo Zuhazubugya nuncupatus separat a dimidietate possessionis Buruch prenotate. Dixerunt etiam sepedicti regii et nostri homines, quod licet finitis divisionibus possessionum in dicto comitatu Zemliniensi existentium, iidem filii Jakow cum ipsis et parte adversa, iuxta tenorem literarum ipsius comitis Pauli ad peragendam divisionem cuiusdam possessionis ipsorum GELYANUS vocate, in prescripto comitatu Zathmariensi existensis accedere, et eandem dividere debuissent, tamen quia aliquas particulas de eadem per vicinos et commetaneos occupatas főre ex certa intellexissent relatione, ob hoc ipse partes communi consensu factum divisionis eiusdem ad ulteriorem terminum distulissent; tali modo videlicet, quod postquam ipse partes eandem a manibus extraneis expensa communi exhonerare (így) valerent, dicti filii Jakow ipsam dividere, et prefati filii Andree partém pro se eligere facultatem haberent de eadem. Item sepedicti filii Jakow molendina edificiis decorata et loca molendinorum ipsis edificiis destituta, in terra iamdicte possessionis Nogmyhali constructa et existentia, similiter in duas partes divisissent, tali modo: quod molendinum prope dictam piateam Thotmyhaly, cum alio molendino retro eandem ecclesiam beate virginis constructo et super dicto fluvio Laburch situato. ac unus locus molendini sub castro GURKE, videlicet in portioné sepedictorum filiorum Andree, simili modo super prefato fluvio Laburch existens, cessissent prefatis filiis Jakow; item duo molendina, quorum unum in fine cuiusdam platee dicte ville Nogmyhaly, Styna vocate, a plaga septemtrionali, et reliquum iuxta dictam villám Petrowch super prefato fluvio Laburch adiacere dinoscerentur, simul cum uno loco molendini prope terram Gwlahaza in eodem fluvio Laburch existenti, devoluta extitissent preallegatis filiis Andree et ipsorum heredibus, iure perpetuo et irretractabiliter possidenda, tenenda, pariter et habenda ; item locus molendini vulgo Zumbathmolnahely nuncupatus, in dicta superiori villa Stara habitus, prescriptis filiis Jakow, et locus molendini Pantaleonmolnahely dictus in eadem villa Stara a parte inferiori adiacens, prememoratis filiis Andree et ipsorum heredibus cessissent perhempnaliter possidendi. Preterea dicti filii Andree et filii Jakow, sicut per eosdem regios et nostros homines nobis innotuit, consensu ultroneo et voluntate parili, talem inter se in facto dictorum molendinorum fecissent ordinationem : quod unicuique prefatorum molendinorum tantam terram in quantitate pro curia eisdem molendinis