Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
nov. 8. vissemus, idem Johannes nullás [alias literas assum psit nisi premissas presentare. Unde quia predicta possessionaria divisio sine admissione dicti Georgii, imo solum in una linea facta fuisse reperiebatur, ex hocque nobis et regni baronibus iudiciario pro tribunali consedentibus, ipsa divisio facta non perpetuo stabilitari sed revocari, et denuo fíeri debere apparebat, ideo cassata ipsa divisione, cum ipsas partes de eo, ut in quot lineas possessiones eorum dividende, et in quot ipse partes ipsas possessiones eorum circa suas manus nunc habitas, non in aliis nisi in comitatibus Zothmariensi, Zemleniensi et de Vngh adiacere, et in duas partes ratione duarum linearum generationis dividi debere retulerunt, et in uno comitatu per predictos filios Andree filii Jakou, in duobus autem comitatibus per Andreám et Ladislaum filios Jakou dividendas fíeri voluerunt. Itaque nostra iudiciaria sententia decreverat, [quod Jakou, Laurentius et Michael filii Andree filii Jakou, universas possessiones, predia et fimata partium, quocunque nomine nominatas et nominata, in comitatu de Vngh existentes, in locis sessionalibus, fimatis et campestribus, terris arabilibus, fenilibus, silvis, molendinis, et aliis quibuslibet utilitatibus in superficie possessionum existentibus, presentibus hominibus regiis et testimoniis dicti capituli Agriensis, convocatis vicinis et commetaneis earumdem universis, in octavis festi Omnium Sanctorum, in duas partes equales dividerent, et ipsarum omnium possessionum divisarum medietates, per eosdem Andreám et Ladislaum filios Jakow optionem eligendi habentes pro se et pro filiis suis electas, iidem homines regii, presentibus testimoniis dicti capituli, ipsis Andree et Ladislao filiis Jakow et filiis eorum prenotatis statuerent pleno et perpetuo iure, alia medietate earumdem ipsis filiis Andree filii Jakou et filiis eorumdem similiter perpetuo remanente; alias autem universas possessiones partium et predia, in comitatibus Zothmariensi et Zemliniensi existentes, iidem Ladislaus et Andreas filii Jakou similiter in locis sessionalibus, fimatis et campestribus, terris arabilibus, fenilibus, silvis, molendinis, et aliis utilitatibus quocunque nomine vocitatis et possessiones decorantibus, presentibus eisdem hominibus regiis et testimoniis dicti capituli Agriensis, ac vicinis et commetaneis, ab eisdem octavis usque octo dies vei prout expediens fieret, in equales duas partes dividerent; qua divisione facta, medietas earumdem omnium possessionum per prefatos Jakou, Laurentium e.t Michaelem filios Andree electa, eisdem et filiis suis predictis per eosdem homines regios sub testimoniis dicti capituli perpe-