Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)

Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie Bohemie etc. fideli­bus nostris prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceteris­que civibus et toti communitati civitatis nostre Eperyes salutem et gratiam. Superioribus diebus vobis per alias literas nostras scripsisse et simul etiam commisisse recolimus, ut omnes et singuli vestrum de bonis scilicet et possessionibus vestris priva­tis, tam hereditariis, quam etiam impignoraticiis in illo comi­tatu de Sáros habitis, demptis illis dumtaxat, que precise de membro illius civitatis nostre essent et ad illám pertinerent, in médium universitatis nobilium eiusdem comitatus pecunias exercituales exolvere et exsolvi facere deberetis, ut autem nunc intelligimus nonnulli essent ex vobis, qui scilicet huiusce­modi bona et possessiones privatas haberent, de illisque eas­dem pecunias exercituales extradare et exolvi facere difficul­tarent, et quia audire potuistis, quod per nos ac dominos pre­latos et barones, necnon universitatem totius regni nostri id manifeste conclusum et dispositum est, ut omnes et singuli ta­les, qui ut praemittitur possessiones privatas, tam hereditarias, quam etiam impignoratitias haberent, demptis dumtaxat illis pos­sessionibus, que precise de membro illius civitatis nostre existe­rent, de quibus scilicet nos ipsi respondere habemus, in médium universitatis nobilium illius comitatus, in quo scilicet eedem site sunt, pecunias ipsas exercituales exolvere et exolvi facere debeant. Idcirco fidelitati vestre harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus acceptis presentibus, omnes et singuli ves­trum de huiusmodi possessionibus vestris privatis, tam heredi­tariis, quam etiam impignoratitiis perscriptas pecunias exerci­tuales in médium universitatis nobilium prescriptí comitatus, iuxta nostram et eorundem dominorum prelatorum ac univer­sitatis nobilium ordinationem, absque omni renitentia et sub­terfugio exolvere et exolvi facere debeatis et teneamini, de illis vero bonis et possessionibus, que, ut premissum est, ad illám civitatem nostram pertinent et de membro eiusdem existunt nos Ipsi prout debemus respondebimus et responderi faciemus, aliud ergo nullatenus facere audeatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria quarta proxima post dominicam In­vocavit, anno Domini millesimo quingentesimo. Papiroson, alul papirossal fedett vörös viasz pecséttel. Levéltári száma: 645.

Next

/
Thumbnails
Contents