Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)

annuissent et consensissent, prout de facto emisset et compa­rasset, ita videlicet, quod primo bona eiusdem Mathei de Zwynye in ipsa civitate Epperyes sita et habita, videlicet do­mus, agri et cetera bona inmobilia ad nullum fratrem amicum vei consangvineum suum devolvantur, sed neque eisdem frat­ribus, amicis et consangvineis suis ex eisdem rebus et bonis testamentaliter quitquam legare possit, sed domum ipsam, cum ceteris bonis filii et heredes sui omnibus aliis quibus maluerint preterquam nobilibus vendere valeant. Quodque sit fidelis regie maiestati prout ipsa civitas de observanda huiusmodi fidelitate iuramentum prestitisset, et cum hoc civitati predicti honorem et comodum queret ac consilia cum nobilibus que contra como­dum et honorem civitatis existunt non habebit. Et insuper sec­reta civitatis predicte, que sciet et ad suam notitiam devenient eisdem nobilibus nullo modo manifestabit. Item, quod ipse Matheus de Zwynye sit obiigatus et astrictus ad omnia illa, ad que unusquisque civium eiusdem civitatis Epperyes est astric­tus, videlicet census regales persolvere, custodias civitatis, la­bores circa eandem et omnia alia que necessitas civitatis requi­rit, exercere. Item etiam, quod nullum ex cohabitatoribus civi­tatis trahet ad ius spirituálé vei sedes nobilium alicuius comi­tatus irrequisito iudice civitatis pro tempore constituto. Item, quod si aliquis cohabitator predicte civitatis Epperyes aut ioba­giones ipsorum contra eundem Matheum de Zwynye aliquid actionis vei questionis habuerit, idem Matheus de Zwynye iudi­cio dicte civitatis astare et parere debebit. Item, quod idem Matheus de Zwynye in dicta civitate Epperyes propria aucto­ritate neminem ex iobagionibus vei familiaribus suis vei alterius cuiusvis status et conditionis homines sine scitu iudicis civitatis pro tempore constituti captivabit, sed siquid actionis vei facti contra eosdem habebit, easdem coram iudicet prefato prosequi et attemptare debeat. Quodque idem Matheus de Zwynye sit liber exercendi et attemptandi mercantias tales extra civita­tem, que suam concernunt nobilitatem. Ultimo et finaliter, quod illa omnia, que dicte civitati Epperyes interdicta sunt, videlicet silve et aque, etiam eidem Matheo de Zwynye et suis hominibus interdicta sint, et quod cum armis thabernas intrare aut in foro incedere ipse et homines sui non debeant, et alias tenebit et reget se secundum omnia statuta predicte civitatis Epperyes.

Next

/
Thumbnails
Contents