Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)
modo sepenumero per predictum Georgium sibi et in privato et in iudicio coram vobis reddi postulaverit, tamen ipse Georgius hactenus id facere non curasset, sed allegasset sese literas ipsas amisisse et perdidisse, ex quo autem ipse exponens, prout nobis eius nomine declaratur, gravi admodum et intollerabiii est propter non restitutionem illarum literarum iniuria atque scandalo affectus, ideo nos, qui neminem subditorum nostrorum per alios potentiores iniuste atque illegittime volumus opprimi, mandamus fidelitati vestre firmiter, quatenus acceptis presentibus statim prefatum Georgium Grynwalth vestri in presentiam convocetis eundemque nomine maiestatis nostre amoneatis et requiratis, cui et nos firmiter precipimus et mandamus, quatinus statim predictas literas apud se retentas, si quidem res eomodo se habent prout superius declaratur, eidem exponenti reddere et restituere debeat et teneatur, qui si fecerit bene quidem, alioquin ex parte eiusdem Georgii eidem exponenti tam super facto non restitutionis huiusmodi literarum, quam etiam aliarum iniuriarum oppressionum et scandalorum eidem exinde causatorum iuxta sua proposita allegata atque probata iudicium et iustitiam ac plenariam satisfactionem impendere debeatis, auctoritate nostra regia vobis in hac parte attributa ac iura et iustitia mediante, secus non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum in Lewczha, feria tercia ante dominicam Misericordia Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto. Papiroson, egyszerű egykorú másolatban. Kívül a városi jegyző egykorú regesztája: „Copia litterarum regalium Stephani Secz". Levéltári száma: 558. 707. 1494. április 28. Lőcse. János Albert lengyel király bizonyítja, hogy Liptay Benedek nála a fogságban meghalt. Joannes Albertus, Dei gratia rex Polonie, suppremus dux Lithuanie Russie Prussieque dominus et heres etc. Notum esse volumus per presentes universis quibus expedit, quomodo superiori tempore nobis in regno Hungarie agentibus, detinueramus propter quendam contra nos excessum Benedictum Liptay, quem in civitate Epperies, tum nostra, captivum servavimus, donec tandem Deo volente in ipsa captivitate vita functus est, quod presentibus literis fatemur esse verunu