Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)

schlayer et duos cubulos tritici, qui sunt in brasia­torio. Pallium ipsius brunaticum, nulla monilia habentem, ad fraternitatem Sacratissimi Corporis Christi. Jacobi fratri suo carnali legavit pallium suum coloris fiavei, etiam nulla monilia habentem. Conthorali vero sue tunicam suam viridem cum una pel­licea, similiter tunicam eius harniseam coloris bruna­tici. Eidem Jacobo etiam legavit duos cantharos stanneos medios. Item fratribus ad Sowar pro memória perpetua legavit unum quartale de ipsius brasiatorio, secundum quartale eiusdem brasiatorii legavit dominis cappellanis, ita ta­men, quod dominus Petrus concionator debet fore dis­pensator et executor eiusdem et quod exinde una tri­cesima ob salutem anime sue cantetur. Ceterum directam et equalem medietatem domus sue una­cum suppellectilibus mediis ad braxationem cerevisie spectantibus legavit ad fabricam ecclesie sancti Nicolai episcopi, reliquam vero mediam partém cum predictis suppellectilibus mediis ad altare Sancte Anne in ecc­lesia parochiali fundatum pro missis ibidem habendis et pro candelis. Ita tamen, quod exinde florenos II dari de­bent fratri ipsius Nicolao, in civitate Casscha moram habenti. Item Andre et Johanni de Swyna ex eo, quod ei robora pro edificio stube ipsius adduxerunt, legavit den Ic, qui recipi debent ex brasio, quod est pre manibus. Preterea predictis fratribus suis Jacobo et Nicolao legavit omnia ipsius lectisternia et duos scrofas. Item unum cantharum stanneum de tribus quartalibus do­mino Stephano ad Sanctum Leonardum dandum com­misit. Mensa, similiter tabula oblonga, sedile et due ciste manere debent penes domum. Ad orgánum nóvum ecclesie civitatis huius narochialis le­gavit tres cantharos stanneos, unam pintam et üuas medias. Postremo dicta testatrix fassa est, quod ei quidam duo

Next

/
Thumbnails
Contents