Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

commiserit, vt eatenus Inuestigationem facerent, ex qua Inuestigatione vera eorumdem Siculitate euenien­te, Mattas etiam Regia eos pro veris et indubitatis Siculis recognouit, ita quidem vt super eo extrada­tas Literas tPriuilegiaIes nullibi producere teneantur, et vbi placita foret ipsis habitatio libera coneeda­tur. Exstat in Elencho Literalium Instrumentorum in causa Uke­tjevithiano - Fazekasiana coram tabula districtuali Trans­tibiscana promota reuelatorum. Hinc quoque patet error quorumdam nouiorum Scriptorum, Diplomatutn diversae classis et conditionis hominum mentionem facientium no­titia carentium, qui ignobiles vel a mancipiis, vel a de­linquentibus ortos esse praepostere statuunt. Gabriel Nagy. , . XXI. C. Paulus, Judex Curiae regiae de mediate sessionis in Noszlop per Nicolaum de eadem iure mediante reobtenta, testatur. A. 1346. In Literis Comitis Pauli, Judicis Curiae regiae priuilegialibus, in Visegrad duodecimo die octaua­rum Festi Natiuitatis Beati Joannis Baptistae, Anno Domini MCCCXLVI-o subortis reperiebatur: quod Nicolaus, filius Poka, de Noczthoph, medietatem cuiusdam loci sessionalis in eadem possessione Noczt­hoph vocata prope Ecclesiam Beatae Margarethae Virginis ibidem a parte occidentali adiacentem, si­mui cum triginta quinque iugeribus terrarum arabi­lium ac aliis suis vtilitatibus sub metis et terminis li­teris in eisdem conscriptis, a nobili Domina relicta Matthaei, filii Joannis, filii Chep (Cheng?) de prae­libata Nozthoph lite mediante, et per modum Juridi­cum reobtinuisset.

Next

/
Thumbnails
Contents