Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

praedictum tributum salium in dicto portu Pestiensi Dorainus Praepositus et Capitulum Ecclesiae Buden­sis, iuxta formam Priuilegy Domini Regis Ladialai, literas priuilegiales Domini Belae olim similiter re­gis Hungariae, laudandae memoriae, confirmantis, isto modo valerent exigere, atque possent, quod de quolibet centenario salium venditorum et non venditorum , siue ciuium Pestiensium et Budensium, siue extraneorum quorumcunque, per carinas de eodem portu Pesliensi et Budensi in curru siue in ca­rina transferri facientium, tres sales pro ipso Do­mino P-Taeposito et Capitulo Budensi perpetuo exi­gantur. Vnde cum praedictam Ecclesiam Budensem et exactorem praedi^ti tributi iuxta praedictorum suorum instrumentorum conscientiam iilaesum, qui­etum et pacificum velimus conseruare, volumus et vniuersis ciuibus, Hospitibus, et alys descendenti­bus liominibus, in Budensibus et Pestiensibus ciui­tatibus, ac alys quibuslibet villis et possessionibus regnicolarum Con$j.itutis, quibus praesentes osten­duntur, damus firmiter reginali sub edicto in man­datis, quatenus de quolibet centenario salium ven­ditorum et non venditorum, prout superius est ex­pressum, tres sales quilibet liominum, de quacun­que regni nostri parte descendentium, ipsis Domi­no Praeposito etCapitulo Budensi soluere teneantur. Prout iura ipsius Capituli super exactione eiusdem tributi habita, in ipso priuilegio Domini regis Caro­li, quicunque voluerint, plenissinie poterunt intue­ri, aliua, sicut nostram reginalem Excellentiam of­fendere formidatis, in praemissis non facturi. Da­tum Budae in festo ad vincula Petri Apostoli. Anno Anno MCCCXLV. L. S. Originale in archiuo Exc. Camerae.

Next

/
Thumbnails
Contents