Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

110 Johanni Vice-Archidiacono de Ungh sub poena excommunicationis praecipimus, quatenus adiuncto tecum Michaele, rectore Ecclesie de Vnghvar, vel alio, accedentes citetis Laurencium filium Andree de Nog Mihaly, Ladislaum, filium Jacov de eodem, vt tercio die post festum Assumptionis beate Virgi­nis coram nobis compareant, et omnia instrumenta, quehabent, superfacto Ecclesiarum suarum in Tyba et Lyba existentium, secum apportent, vt sic finem debitum imponere valeamus inter ipsos; alioquin non obstante dicti Laurency absencia de infe­riori Tyba, expediemus prout erit racionis. Prae­terea inquiratis et sciatis, si Georgius, filius eius­dem Laurentii, Martinum Sacerdotem, tunc eis communem, vulnerauerit, et vnum equum- suum abstulerit. Item sciatis, si Domina consors eius­dem Laurency, quadam vice irruens super aram , rapuerit calicem, et impediuit sacerdotem , ne ce­lebret praesente Ladislao. Item quod dictus Lau­rencius aliquocies abstulerit clauem Ecclesie, ne idem Ladislaus posset audire diuina in eadem. Item si idem Laurentius duas villas de Parochia beate V ir­ginis de Nog Mihaly, ad Ecclesiam suam de Tyba, propria potestate, de facto acceperit. Item si dictus Laurencius irruerit super domum sacerdotis, de Thyba, et abstulerit dolium, helegum, et pellici­um, sellam et froenum, et alia minuta domus sue. Et postea, secundum quod vobis veritas praemisso­rum constiterit, nobis in vestris Literis rescribatis. Datum Agriae in craslino festi beati Dominici An­no Domini MCCCXLIV. Nos igitur Yestrae Pater­nitatis mandatum, seu praeceptum facere, vt tene­mur, feria quarta ante festum assumptionis beatae Virginis gloriose , personaliter accedentes super fa­Tom. IX. Vol. VII. 6

Next

/
Thumbnails
Contents