Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
deretur oportunum, lunc cum homine Domini regis et testimonio cuiusdam Capituli aut conuentus secundum regni consuetudinem metas per eadem signa metalia erigerent perpetuo duraturas. Datum m octauo die Cinerum Anno Domini MCCCXXXII. Nos igitur Justitia suadente precationes predicti Comitis Andree filii Petri considerantes, eidemque annuentes , dictas literas non cancellatas, non abrasas, non aliqua sui parte vitiatas , praedictarum iuterarum lenorem reperientes de verbo ad verbum sine diminutione et augmento presentibus litteris transcribi patentibus reddendo consignauimus pro cautela. Datum in crastino festi beati Michaelis Archangel? anno Domini MCCCXLIV." E membra origiuali. Sigillum dorsale decidit. IX. Capitulum Quinqueecclesiense de dimidictate terrae contentiosae Boor, Ccttus Barnnya Capitulo Albensi cessa sub distinctio^ ne metarum, fassionales edit. A. 1344. Nos Capitulum EccJesiae Quinqueecclesiensis memoriae commendantes significamus tenore praesentium , quibus expedit vniuersis: Quod cum secundurn continentiam Litterarum Magnifici viri, Comitis Pauli, Judicis curiae regiae Mattis, inter Joannem filium Joannis, filii Boor, Georgium, Andream , et Nicolaum , fratres 5uos vterinos , Stephanum et Jacobum, filios Adriani, ac Demelrium filium Laurentii actores ab vna ; item honorabile Capitulum Ecclesiae Albensis parte ab altera, super facto medietatis cuiusdam possessionis Boor vocatae in Comitatu de Baranja existentis, mediantibus quatuor probis viris per partes adductis, tertio die festi omnium Sanctorum proximc praeteriti sub poenis in eisdem