Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

diuinas procurat leges, peribit: — Propterea fili Charissime, edicta Patris tui semper tibi sint prom­tuosa, vt prosperitas tua vbique regalibus dirigatur habenis. — Quis Graecus regeret Latinos graecis moribus? Aut quis Latinus Graecos latinis? Nullus. Igitur consuetudines sequere meas." S. Steph. Decr. I. cap. 8. b) Leges in Senatu aut conuentu publico fert, et interpretatur: ,,Regia dignitate auctus(Stephanus) qua prudentia, moderamine fuerit, declarat satis edictum, quod ab illo, cumEpiscopis et H u n­gariae Primoribus, promulgatum est} quo sin­gulorum vitiis singula aahibuit remedia, et vt pacis, qua Chrislus orbem condonauit, se filium ostende­ret, inter caetera cauit, ne quis alium hosliliter inua­deret; ne quis vicinum suum absque iudicii senten­tia laederet; nequis viduas et pupillos opprimeret. Id vero decretum perpetui foederis subscriptione ad posteros transmisit" Hartuicus 1. c. p. 134. „Quo­niam vna quaequae gens propriis regeretur legibus; idcirco Nos quoque Dei nutu nostram gubernando Monarchiam, antiquos et modernos imitando Au­gustos, decrelali meditatione nostra statuimus genti nostrae, quem ad modum honestam et inotTensam du­cerent vitam, vt sicut diuinis legibus sunt ditati, si­militcr etiam secularibus sint addicti: Vt quantum boni in diuinis ampliantur, tantum mali et rei in istis vilitentur (mulctentur)/ 4 S. Stephanus L. II. praefatione; cf. leges ab aliis regibus rogalas. Parte Il-a tit. 3. 6. c) Leges latas exequitur, confirmat, vel refor­mat: „Andreas I. praecipit vniuersae genti suae sub poena capitalis sententiae, vt deposito paganismo, prius eis concesso, ad veram Chrisli fidem reuerte-

Next

/
Thumbnails
Contents