Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

iatis vinculis coniuncti, vniti perpetuo et adstricti, ita quod facta nostra et fratris nostri Ducis praedi­cti, ipsorum propria, non immerito reputantur, amicitiam Vestram, attentius rogamus, affectibus et ex speciali deprecamur conlidentiaquatenus intu­"rtu nostri , et nostri fratris iam dicti contem­platione partes vestras interponere, literas et scri­pturas efficaces ad ipsos Primates et Barones, ali­osque nobiles et communitates, quibus expedire vi­debitur melius, in dicto regno Siciliae, el preser­tim Ciuitati Neapolitane dirigendo, quantocyus ve­litis, vt dicto Domino Duci, vestro (suo) vtpote le­gitimo Domino regi ipsorum obediant, pareant, fi­deliter et intendant, in sua qLioque deuotione per­petuo perseuerent. Datum etc. MCCCXLIII." E copiario Coeuo. Andreas a Patre suo C.irolo Roberto R. H. in Siciliam deductus est A« 1333. Vix regni illius ti­tulum atque insignia, Legato Pontificio tradente, sumse­rat, a sceleratishominibus,per summam perfidiam etimma­nitatem interfectus est A. 1344. Execrandi facinoris, vxor eius, regind Johanna, conscia habebatur, sceleris vindi­candi cura Ludouicum regem aliquot annos occupauit. III. Prouocationi huic Carolus, Bohemiae regis progenitus, datis ad Clementem VI. PP. literis , satisfacit. A. 1343. Sanclissimo in Cliristo Patri et Domino Domi­no suo, reuerendissimo Domino, diuina prouiden­tia sacro sancte romane et vniuersalis Ecclesie sum­mo Pontifici, Karolus Domini regis Boemiae primo­genitus, Marchio Morauie, fiiius eius deuotissimus, cum humili sui recommendatione, deuota pedum oscula deuotorum. Pater sanctissime et Domine mi reuerendissimc, ad meain peruenit audientiam, qua-

Next

/
Thumbnails
Contents