Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ternam. Vninersorum nomine tam presentium, quam posterorum volumus fieri manifestum, quod honorabiles et discreti viri, domini Michael prepositus ecclesie omnium Sanctorum de Castro Wesprimien. iNicolaus Archi-Diaconus Simighien. Magistri Jobannes quondam Sublector, et Cosmas Decanus , Canonici et procuratores Ecciesie Wesprimien. suo etc. omnium dominorum et canonicorum eiusdem ecclesie vice ac nomine ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis priuilegiale instrumentum excellentis principis beatissimi Ladislai Dei gratia olim Iiungarorum regis gloriosi, sub suo vero sigillo auteniico, fere super vniuersis iuribus, terris ac possessionibus dicte ecclesie confectum, non abrasum , non canceliatum, non in aliqua sui parte viciaturn , enarrantes e£ petentes cum instantia vt, quia ipsum priuilegium in sua carta foret vetustum et antiquum, et quod propter viarum discrimina ipsum instrumentum cogerentur vsque ad haec tempora in conspectu omnium regum et reginarum ac in praesencia praelatorum, baronum, procerum et nobilium Hungariae regni in iudicio, et extra iudicium et in congregatione semper in specie exhibere, et praesentare; quare insua scriptura propter vetustatem et continuam deportationem et exhibitionem eiusdem iam per se de! en incepisset; praecipue propter singularitatem, seu vnitatem ipsius instrumenti, vt dictum est, super vniuersis Juribus Ecclesie supradicte, foret et videretur periculosum in specie deportari conlinue. Ob hoc toto mstrumenti tenore de verbo ad verbum praesentibus transumto sub nostro authentico sigillo priuilegialiter eis concedimus ad certiorem euidentiam cunctorum et ad cauteiam periculi et formidinis prenotate. Cuius