Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

nicam Ramis Palraarum, Anno Domini M-o CCC-o LXXXII-o. E collectione Georgii Gyurikovich. CCCI. Vrbanus VI. PP. Fratres Ordinis Cartusiani ab omni solutione e*~ pensarum et exactiunum, etiam Legatis a latere sedis Apotto­licae faciendarum, exemtos declarat. A. 1382. Vrbanus episcopus seruus seruorum Dei Dile­ctis fiiiis, priori generali ac vniuersis fratribus ordi­nis Cartu^iensis salutem et apostolicam benedietio­nem. Sacrae vestrae religionis, sub qua abiectis mundanis illecebris deuotum et sedulum exhibetis altissimo famulalum, promeretur honestas, ut peli­tionibus vestris, illis praesertiin , quae personarum ac monastei iorum et locorum vestri ordinis utilita­tem concernunt, fauorabiiiter annuamus. Cum ila­que, sicut e\hibita nobis nuper pro parte vestra peticio continebat, licet vobis et vestro ordini prae­dicto a sede apostolica per ipsius sedis litteras sit in­dultum, vt ad exhibendas aliquas procurationes le­gatis aut nunciis dictae sedis, etiam »i huiusmodi le­gali essent de latere, aut ad praestauda quaeuis sub­sidia seu exactiones, quocunque nomine censeantur, quibuscunque personis minime teneamini, et ad id compelli nequeatis per lilteras diciae sedis vel eo­rumdem legatorum , etiamsi specialiter literae ipsae se extenderent ad exemptos , nisi de vestro ordine, ac de huiusmodi indulto plenarn et expi essam, ac de verbo ad verbura facerent mentionem; tamen quia in huiusmodi litteris apostolicis , quae moder­nis ternporibus super praestationibus huiusmodi de procuratione legatorum et nunciorum dictae ediss conficiuntur, tot clausulae derogatoriae inseruntur,

Next

/
Thumbnails
Contents