Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ctos, suadente Justitia, merito coutumacem , et in eius contumaciam praedictas expensas ad sexagin­ta florenos auri de Camera boni et Justi ponderis, praefato Domino Petro Stepliani Praeposito , Prin­cipali, aut eius Procui atori legitimo, per eundem D. Valenlinum Episcopum , ex aduerso Principalem occasione expensarum praedictarum dandos, et per­soluendos, realiter elTectiue, prouida moderatione praeuia in scriptis taxauimus per praesentes. Rece­pto tamen postmodum ab eodem Magistro Doyno Procuratore, et per eum in nostris manibus sacro­sanctis manu tactis Scripturis , ad sancta Dei Euan­gelia corporali praestito iuramento, quod tantum — — ex parte sua — expendere haberet, in et pro prosecutione causae memoratae. In quorum o­mnium et singulorum fidem et testimonium praesen­tes Literas nostras, seu praesens publicum Instru­mentum, huiusmodi nostras sententiam, et expensa­rum taxationem in se continentes, seu continens, per Reginaldum Notarium Pubiicum, nostrumque et hu­iusmodi causae coram Nobis Scribam infrascriptum, subscribi et publicari mandauimus, nostrique sigilli fecimus appcnsione muniri. Taxatae fuerunt huiusmo­di expensae per Nos Joannem Auditorem praefatum Lucae in Ecclesia S. Joannis Maioris praedicta, pro audientia causarum Apostolica , vt praemittitur , de­putata, Nobis inibi, Mane liora causarum ad Jura reddendum, in loco nostro solito , pro tribunali se­dentibus, sub anno, indictione , et Pontificatu, qui­bus supra , die veneris , decima nona Mensis Julii, Praesentibus tunc ibidem testibus supra scriptis, ad praemissa vocatis, et specialiter rogatis etc. Signuin Caneellariae Stellu dupplieata, maior et niinor sti­jjiti euipiam infixa cutn testificatione: Et ego Reginatdus •

Next

/
Thumbnails
Contents