Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

CCXCIV. Processus inter Valentinum Episcopum Quinque-Ecclesien. ac Pe­trum Praepositum Demesien. decimarum quarumdam causa; quo ius illud idem Episcopus lucratus , mox causa appellata^ amisit, quaestione retractata non comparens Romae^ contuma­ciae, et in expensis damnatus fuit. A. 1381. In Nomine Domini Amen. Dudum Sanctissi­mus in Xto Pater et Dominus noster, Dominus Vr­banus, Diuina prouidentia Papa sextus, et singulas causam et causas tam ciuiles quam criminales, ac appellaliones et appeliationem et negoty principalis et negotiorum principalium ipsarum, quae verteban­tur, seu verti et esse sperabantur inter Reuerendum Patrem, Dominum Valentinum, Episcopum Quinque-Ecclesiensem, nomine suo, Men­saeque ac Episcopalis suae dignitatis, ex vna parte, et Petrum Stephani, Praepositum Dimi­siensem. Vesprimiensis Dioecesis, et alios, qui sua putabant interesse, communiter vel diuisim. de et super nonnullis Decimis, terris, bonis, posses­sionibus, iuribus et iurisdictionibus, et rebus aliis, ac excommunicationis, suspensionis et interdicti sen­tentys , et processibus habitis, et factis in partibus, authoritate Apostolica , nec non iniuriis, verbalibus et realibus, damnis , interesse, et expcnsis ac eo­rum omuium praemissorum et cuiuslibet eorum oc­casione, etiam diuisim, ex altera ; quondam Wil­helmo Herborth, Decretorum Doctore, tunc capel­lano suo, et ipsius Sacri Palaty causarum Apostoli­carum Auditori commisit audiendas, decernendas et fine debito terminandas, tum emergentibus , inci­dentibus, dependentibus , et connexis , cum pote­state citandi dictum Petrum Stephani, Praepositum et alios, qui sua putassent interesse, extra Roma-

Next

/
Thumbnails
Contents