Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ensis orationum suffragia deuotarum. Litteris vestris annualibus pro religioso viro, Domino Fratre Johanne, Priore de Aurana, et Vice-Priore eiusdem ac Procuratore et oflicialibus eorum, nominibus ad citationes, inquisitiones, et prohibitiones, ac ad omnia alia, quae iuxta regni vestri consuetudinem talibus in processibus fieri consueuerunt, facienda, gratiose datis et concessis, honore condecenti receptis, et iuxta earumdem continentiam , vna cum Laurentio de Rachach, homine vestro in iisdem Literis vestris nominatim conscripto, hominem nostrum, Magistrum Paulum, socium et Concanonicum nostrum, ad infrascripta inquirenda, pro nostro testimonio transmisimus fide dignum ; qui postmodum exinde ad nos reuersi nobis voce consona retulerunt: Quod praefatus liomo vestrae Excellentiae, dicto nostro testimonio praesente, in vigilia festi B. Laurentii Martyris proxime nunc praeteriti, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, nobilibus et ignobilibus comprouincialibus, palam et occulte diligenter inuestigando, prout potuissent, talem de infrascriptis sciuissent veritatem: quod Mattheus, filius Seges, Petrus, filius Jarch, Milo Alch dictus', Michael* et Paulus, filii Pauli, Petrus filius Dixa Mattheus et .lohannes, fili Petri, famuli et Jobagyones Magistrorum Nicolai et Francisci, filiorum Demetrii, et Magistri Syluestri, filii Johannis March chyria, ex praeconcepta rancoris nequitia, manibus armatis et potentiariis, ex speciali mandato et commissione praefatorum filiorum Demetrii, in vigilia festi B. Briccy Confessoris de nouo praeteriti, ad domum Domini fratris Michaelis Crucigeri Praeceptoris de Zenthmarthon, in eadem Zenthmarthon habiti, clara die venientes , et ad eiusdein Curiam hostiliter intranles,