Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

bus illis Sales Nostri Regales pcrvenerinl, el defe­rentur in continenti praefatos Cives Nostros ab hu­iusmodi introductione dictorum Salium Australium per amplius facienda omnino compescatis, quos et Nos serie praesentium prohibemus, aliud igitur No­strae Gratiae sub obtentu non facturi in praemissis. Datum Crisii Secundo die Festi Beatae Luciae Vir­ginis et Martyris, Anno Domini Millesimo Tercen­tesimo Octuagesimo primo. Praesentes autem post lecluram reddi mandamus praesentanti. Datum ut supra. In charta emanatum , sigillnm annnlare impressum. Commu­nicavit Georgius Gyurikovits. CCLXXXII. Capitulum Vaciense iussu Ludouici Regis metas possessionis Ke­resztur et Piispoki pro Archiepiscopo Strigoniensi et Cardina­li Dernetrio reambulat , ac perscribit. A. 1381. Omnibus Xti fidelibus praesens scriptum inspe­cturis, tam praesentibus quain futuris, Capitulum Ecclesiae Vaciensis salutem in salulis Largitore. Cum obliuio in plerisqne humanaeconditionis operibus me­moriali sagacitati hominum contraire censeatur; ob hocad vniuersorum notitiam harum serie volumus per­venire. quod nos literas Serenissimi Principis Domi­ni Lodouici, Dei gratia, inclyti rcgis Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. Domini nostri metuendi, omnimoda reuerentia recepimus in haec verba: Lo­douicus Dei gratia rex Hungariae, Poloniae, Dal­matiae etc. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae Vacien­sis salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona re­uendissimi in Xto Patris, Domini Demetrii Cardina­lis, Ecclesiae Strigoniensis Gubernatoris, quod quae­dam possessiones eiusdem Ecclesiae et per conse-

Next

/
Thumbnails
Contents