Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Saro de mutua successione, indultu regio confectat fassionaltn exhibet. A. 1378. Nos Capitulum Ecclesie Strigonien. tenore pre­sencium significamus quibus expedit vniuersis, quod magister Johannes miles filius Andree de Mjkola ab vna , parte vero ex altcra Ladislaus filius Pclri de Sarow nostri in presencia personaliter constituti per eosdem confessum exstitit oraculo viue vocis et as­sertum, quod dominus rex ipsis talem graciam spe­cialem mediantibus suis litteris fauorabiliter annuis­set vt ipsi de vniuersis et singulis corum possessio­nibus et possessionariis Juribus ipsos quomolibet contingentibus plenam et liberam disponendi donan­di vel legandi haberent facultatem. Igitur ipsi ma­tura deliberatione prehabita, taliter inter se ordi­nassent. Quod si domino celi volente eundem ma­gistrum Johannem absque heredum solacio mori contigerit, extunc vniuerse possessiones et posses­sionarie sue portiones vbilibet existentes ad prefa­tum magistrum Ladislaum et suos heredes deuolui deberent et condescendi; Ita tamen quod domina consors dicti magistri Johannis in eisdem possessio­nibus moram trahendi et eadem possidendi ac vten­di liberam habeat facultatem tamdiu donec cum alio matrimonium contrahere voluerit, e conuerso autem si prelibatus magister Ladislaus ante obitum predicti Magislri Johannis absque herede decederet ab hac luce, tunc modo simili omnes possessiones et pos­sessionarie sue porciones ad praefatum Magistrum Johannem et suos heredes deuoluerentur eo casu, Jure perpetuo et irreuocabiliter possidende, tenen­de , pariter et habende. Hoc etiam declarato , quod nobilis domina mater iam dicti magistri Ladislai vs­que vitara suam in eisdem possessionibus et posses-

Next

/
Thumbnails
Contents