Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
galis Maiestatis preeibus subditorum inclinari cum fauore, praesertim in hys, quae Ecclesiarum commodis videnlur vtiliter couuenire. Ad vniuersorum proin notitiam harum serie voiumus peruenire, quod discreti viri Magistri, Thomas Rector Altaris B. V. in Ecclesia Albensi siii, et Emericus Rector Ecclesiae Beati Emerici Ducis, de CastroAIbensi, Canonici praedictae Ecclesiae Albensis, ipsius ac totius Capituli eiusdem Ecclesiae Albensis in personis, in nostrae Maiestatis adeuntes praesentiam exhibuerunt Nobis quoddam Priuilegium honorabilis Capituli Ecclesiae Quinqueecclesiensis tenoris continentiae per omnia infrascriptae. Supplicantes nostro cuimini prece subiectiua , vt idem priuilegium ratum, gratum, et acceptum habendo, ac praesentibus verbotenus inseri faciendo , pro ipsa Ecclesia Albensi, ipsisque suis Ministris Deo famu lantibus, vti nostri regii et regiminis et prouentus interest, officio nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius series haec est: Nos Capitulum Ecclesiae Quinquee-Eclesiensis (vide supra ad annus 1344.) Nos igitur, quia Diuinae Maiestatis reuerentia cordi nostro vehementer insidet. et ad eius Nominis cultum mentis nostrae acies sedule occupatur, tanto nos ante oculos ipsius credimus maioris gratiae dona percipere , quanto Sanctam Matrem Ecclesiam in suis iuribus studuerimus propensius conseruare; volentes dignis, iustis et iuri consonis ipsorum Magistrorum Thomae et Emerici Canonicorum praedictae Ecclesiae Albensis supplicationibus, nominibus, quibus supra, nostrae Maiestati per ipsos humiliter et deuote porrectis , regio fauore inclinati praedictum priuilegium non abrasum, non cancellatum nec in 28*