Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
auii aut pecuniaru aureos ilorenos valenlera a Judaeis in inedio vestri residentibus mutuaretis, iidem Judaei tempore redemlionis pignorum pecunias usuales ad valorem florenorum auri se exlendentes recipere recusarent, auri florenos ipsis dari postulando , per quod factum nonnulli ex vobis in maximam devenissent ad egestatem. Et quia nos per huiusmodi superfluas et abusivas soiutiones vos et qemlibet vestrum non velimus taliter angariari; ideo Fidelitati Vestrae firmissime praecipimus, et districte, quatenus statim visis praesentibus inter vos taliter disponentes ordinetis , ut dicti Judaei vos vel aliquem ex vobis ad praemissam superfluam et perfidiosam solutionem adstringere minime possint, imo volumus, ut ipsi Judaei similem pecuniam, quain aliis mutuaverunt, et in eodem numero, prout mutuata fuerit, per eosdem excepta excrescentia debitae usurae ipsorum tempore restitutionis ipsius pecuniae recipere valeant atque possint, nec iidem Judaei ultra hoc auri florenos petendo aliquem praesummant aggravari. Et lioc idem iniungimus praedictis Judaeis, dantes eis similibus sub praeceptis. Datum Budae in Festo Beatae Dorotheae Virginis et Martyris, Anno Domini Millesimo Tercentesimo Septuagesimo Octavo. Siglllum magnum dorso impressum. In Charta. Communicavit Georgius Gjurilcovits. CCLIII. Ludouicus R. II. portum et forum in possessione Indt pro I'raepositura S. Ladislai in monte Tullia publico edicto restaurat. A. 1378. Irjn.g Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, Poloniae , Dalmatiae etc. Fidelibus nostris vniuersis Tom. IX. Vol. VII. 28