Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
slro regali in reposito liabeantur; ideo easdem requiri facienteset reinueniri tenorem earumdem prae sentibus de verbo ad verbum, nihil addendo, nilque diminuendo, transscribi et transumi faeiendo, apposili sigilli nostri authentici (rnunimine) duximus concedendas ad cautelam. Et quia dictae literae, seu bulla Papalis propter discrimina, et perieulosa viarum loca pernecessaria in specie deferri nequit; ideo praesentibus tam in iudicio , quam extra iudicium, tamquam originali adhibeatur plena fides. Datum Budae quinto die festi Beati Michaelis Archangeli. Anno Domini Millesimo — Nos igitur iustis et Juri consonis praefati Magistri Nicolai Decani votinis supplicationibus in personis praenotati Capituli Ecclesiae nostrae Albensis, nostrae porreclis Maiestali, benigniter exauditis, et adrnissis, praeattactas literas nostras de verbo ad verburn praesentibus literis nostris patentibus transcribi et transumi fecimus, pro eodem capitulo ad cautelam. Datum Vissegrad in Dominica Oculi. Anno Dornini Millesimo , trecentesirno LXX septimo." E Literarum priuilegialium Crueigerorum rle Alba tomo II. p. 10. sq. nro II. Originales in Archiuo Camerali. Hinc liquet Conseruatorium Literarum regium quoque haud defuisse. CCXLVI. Vrbanus Vl> PP- de iis, qui Stephano Zagrabiensi Episcopo capto, in sententiam excommunicationis mcidissent, absoluendis prouidet. A. 1377. Vrbanus Episcopus Venerabili Fratri Demetrio, Episcopo Sirmiensis Ecclesiae, salutem, etc. Petitio pro parte charissimi in Christo fily Nostri Ludouici, regis Vngariae Illustris, nobis nuper