Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
et intuitum praedicti Domini regis , per nos et successores nostros, ac nomine et vice subditorum filiorum colligatorum , adhaerencium et sequacium nostrorum, vbique existencium, omnibus modis , Jure, forma et causa, quibus melius possumus, teoore presencium, facimus et firmamus treugas de omnibus guerris, litibus, discordiis et controuersiis, principaliter vertentibus , inter nOs et nostros subditos , lideles colligatos adhaerentes, et sequaces vbique existentes ex vna parte et prefatum Ulustrem Andream Contareno Ducem et Commune Venetiarum, subditos, fideles coliigatos adherentes et sequaces vbique existentes, et praedictum dominum padue et subditos eius, fideles colligatos, adherentes et sequaces vbique existentes ex altera , quacunque ratione vel causa. Quas quidem treugas bona fide, sine fraude , inuiolabiliter seruare, promittimus et tenemur, vsque festum pentecosten proxime venturum, et ab ipso festo, vsque vnum annum, tunc sequentem, hvs pactis, et condicionibus: Primo videlicet quod interim vsque dictum terminum cessent et cessare debeant hinc inde omnis gwerra, nouitas, Iniuria, dampna, et molestie realia et personalia. ltem qnod vtraque pars teneat et possideat pacifice et quiete et absque molestia alterius partis omnia et singula Castra, fortalicia , et loca, res et bona, aquisitas et aquisita, ln guerra presenti. Item quod ciues, subditi et mercatores vtriusque parlis possint cum plena securitate ad Ciuitates, terras, et loca vtriusque partis ire, stare, recedere et redire, cum personis mercibuset bonis eorum, et facere facta sua, absque molestia, vel impedimento, soluendo dacia et seruando ordines solitos tempore pacis. Item quod interim durante dicto termino, vtraque