Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

per moduoi protestationis eidem significare curasset, quod prout idem Jacobus praepositus percepisset, Marliuus, filius Ladislai, dicti Fodor de Leand, quandam portionem possessionariam, in dicta pos­sessione Leand habitam venerabili in Xto Patri, Do­mino Thomae, Archiepiscopo Ecclesiae Strigoniensis vendere niteretur; cum tamen dicta portio posses­sionaria ratione contiguae commetaneitatis et vicini­tatis magis ipsis, quam aliis pertineret ad emendum. Vnde facta protestatione praefatum Martinum a ven­ditione, praedictum vero Archiepiscopum , et alios quoslibet a receptione dictae portionis possessiona­riae prohibuissel." Ex adiudicatoriis Nicolai de Gara Palatini de anno 1415. emanatis. ccxxx. Capitulum Agriense diuisionales suas super vtraque Nemethy, ac Kalapach transumit. A. 1374. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis, Capitulum Ec­clesiae Agriensis, salulem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus perueni­re, quod Dominicus fdius Petri filii Anndree, et Ladislaus, filius Jacobi, filii eiusdem Petri de Nem­pti, pro se et pro Johanne filio Ladislai, filii prae­scripti Petri, ad noslram personaliter accedentes praesentiam , exhibuerunt nobis literas nostras clau­sas tenoris et continentie inscripte, petens nos cum instantia, vt ad maiorem rei euidentiam et cau­telam vberiorem, totam formam earumdem literis nostris priuilegialibus inseri, nostroque sigillo auten­tico et pendenti faceremus communiri. Quarum te­nor talis est: Nos Capitulum Agriense (V. supra ad

Next

/
Thumbnails
Contents