Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
re praemissae reambulalionis et metarum erectionis praefatae possessionis Beren, modo praemisso dicto Nicolao fiendae, in persona praelibali Domini Prioris in eo contradictio extitisset, quod idem Nicolaus per praemissam possessionariam reambulationem et metarum erectionem magnam parliculam de dicla possessione Chorgou occupare, et ad eandem possessionem Beren applicare voluisset. Ipseque Dominus Prior in facto dictae possessionis Chorgou Iiteralia haberet instrumenta eflicacia, in termino vlteriori per nos sibi dando, exhibenda. Vnde nos perceptis praemissis vna cum regni Nobilibus nobiscum adiudicantibus commiseramus eo modo: quod annotatus Dominus Prior vniuersa literalia sua instrumenta, si quae in facto dictae possessionis Chorgou haberel eonfecta, in Octauis festi Epiphaniae Domini tunc \enluris, contra annotatum Nieolaum, filiumJoannis, similiter instrumenta sua producere debentem, coram nobis exhibere teneatur, quibus visis Judicium et iustitiam facere valeremus inter partes iii praemissis. Tandem ipsis octauis Epiphaniae Domini recurrentibus praefato Nicalao, filo Petri, pro annotato Nicolao, filio Magistri Joannis, cum procuratoriis litteris dicti Conuentus Zaladiensis, in nostram praesentiam accedente, praemissaque instrumenta per annotatum Dominum Baudonem Priorem exhibere promissa, per eundem exhiberi postulante, frater Albertus Praeceptor domus Hospitalis Sancti regis Stephani de Alba pro eodem Domino Baudone Priore, cum procuratoriis literis eiusdem, in nostram praesenliam exurgendo quasdam literas Serenissimi Principis Domini Belae olim incljti regis Hungariae, aurea .sua bulla consignatus, anno ab Incarnatione Domiui MCXCIII. confc-