Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
des ipsumPraepositum ratione praenotatae possessionis quomodolibet impedire attentarent, ipsos ex parte sua pacifice Jnon conseruando in eadem, extunc de possessionarys portionibus ipsum Dominum Episcopum titulo empticio per se contingentibus, vbicunque habitis et existentibus, cum dicto fratre suo pretio comparatis, bis seu duppliciter tantum, quanta foret possessio praenotata, equiparem et consimilem dupplici qualitate et quantitale, vtilitate et valore, in loco consimili, pacifico videlicet et quieto eidem Monasterio dare teneantur , et assignare. Hoc etiam declarato: Quod si aliquis seu aliqui praescriptam possessionem a dicto Monasterio iuridice, aut aliter qualitercunque, quod absit, auferret, extunc ne praemissa ipsius Domini Episcopi liuiusmodi salubris donatio ac salutifera ordinatio infringatur, et ne ipsa idem Dispositio destitui videatur, saepefati Nepotes sui et eorum heredes de praenotatis possessionarys portionibus suis emptitys tantumdem, sicut eadem exstitit, in qualitate, quantitate, et valore praenotato Monasterio ct eius Praeposito, in loco simili dare teneantur, absque subterfugio aliquali. lioc nihilominus non praetermisso . et signanter notato: Quod praehbatus Praeposilus et fratres dicti Monastery unam lampadem in eodem Monasterio ante altare sancti Michaelis Archangeii constituere et omni die, omnique nocte semper inexstinguibiliter ardere facere, nec non vnam Missam singulis ferys secundis pro fidelibus defunctis decantare, omnibus nihilominus et singulis diebus singuli fratres ofliciantes, voce alta aut submissa, collectam de Sancto Joanne Euangelista, deuole dicere debeant et tenentur. In quibus omnibus conscientia dictorum Praepositi et fratrum ipsi-