Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
1231. in anatliema commutauerit, ita etiam Bela IV. A. 12G7.tum Andreas III. A. 1298. decretis iteratis; illum ceu extrauagantem; praemissis inde secutis abusibus Anno 1GS7. art. 4. confixum esse, gratulamur. Cum tamen Ludouic. M. legum patriae ac iurium suorum tenax, eundem conlirmare liaud dubitauerit, obtentu iliius Maiestatem Regibus nostris abiudicandam concedere nequimus. Reliqua, quae oggeruntur, sane intellecta, limites sunt potestatis regiae, nondefectus; quiaReges non subordinant regno , Paiatino, aut Comitiis , sed obligant; summam eis conseruant, sed absolutam vetant duntaxat potestatem. Maiestas vero in summa, non absoluta, consistit potestate: „Non enim sequitur: Rex non potest omnia libere disponere, ergo non liabet summum Imperium; ergo status Comitialiter congregati, ergo Palatinus, sunt ipso superiores, aut aequales; sunlmum certe, et absolutum, non sunt vnum et idem." Phil. Streit Diss. de Principe absoluto. His perample satis disputatis epocham Ludouici nouis illustramus documentis. Pestini 1-a Junii 1841.