Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

CLXXIV. Capitulum Ecclesiae Castriferrei Literas Caroli R. II. anno 1326 priuilegium Stephani V. super de llorsmonostra donata, trans­cribentes , pro eodem monasterio transumit. A• 1367. Nos Capitulum Ecclesiae Castriferrei notificamus tenore praesentium quibus expedit vniuersis : Quod religiosus frater Joannes, ordints Cisterciensis , Ab­bas de Claustro, seu Monte sanetae Mariae, sua et Conueutus loci eiusdem in personis ad nostram per­sonaliter aceedendo praesentiam, exhibuit Nobis Literas priuilegiales serenissimi Principis Domini Ca­roli, olim regis Hungariae piae recordationis , teno­ri3 infrascripti, sub pendenti et dupplici sigillo qui­busdam (?) confectas et emanatas, petens nos pre­cum cum instantia, vt quia easdem propter viarum discrimina, in specie — ad loca necessaria secum ferre non auderet, tenorem earumdem de verbo ad verbum transcribi et tansumi, ac Iiteris nostris pri­uilegialibus inseri sigilloque nostro consignari facere dignaremur uberiorem ad cautelam ; quarum tenor talis est: Carolus (V. ad an. 1326. Tom. VIII. voL III. p. 60.) Nos eniin petitionem praefati Fratris Joannis, sua et dicti sui conuentus in personis nobis porrectam fore iustam et congruam considerantes te­norem Literarum priuilegialium Domini Caroli regis praescriptarum , non augendo, non minuendo , de verbo ad verbum transcribi et transummi, ac prae­senlibus Literis nostris priuilegialibus inseri, sig illo­que nostro fecimus consignari, communi iustitia sua­dente. Datum in festo Beati Lucae Euangelistae. An­no Domini MCCCLXVII-o." Originales in archiuo Camerali.

Next

/
Thumbnails
Contents